RJHMH
Beiträge zur Litteratur der Sieben weisen Meister. 107
tus venit de venatione et statim pica dixit ei ea quae domina fecerat.
Maritas autem volebat eam occidere. Domina autem dixit: 'Petas ab
ea qua die fuit.’ Dixit autem maritus: 'Qua die?’ Et respondit pica:
'Heri’. Dixit autem mulier: 'Petas ab ea quäle fuit tempus seu darum
vei nubilosum et qualis fuerit aura.’ Et^quaesivit. Et dixit pica:
'Bene scio quod pluebat et corruscabat’. Fuerat autem illo die valde
pulchrum. Dixit domina: 'Vides tu quomodo mentitur?’ Dominus autem
iratus contra picam eam occidit. Post aliquos vero dies aspiciens
dominus contra trabem tecti vidit situlam •) qua[m] fuit oblita ibi domicella
et coucepit statim malitiam mulieris et vocavit familiam dicens
ei: 'Quid facit ibi situla 3 ) in loco illo?’ At illa incepit negare veritatem
et dominus jussit eam torqueri. Ista autem in tormentis confessa
adulterium quod domina fecerat, dixit quae contigerant. Et sic explorata
verdate dominus fecit ex digna sententia uxorem adulteram
comburi ductus poenitentia de morte suae picae.
Sic et vos, Imperator, deberetis facere uxori vestrae quae vos
voluit vituperare et alteri culpam impingere.“ Haec audiens imperator
jussit lilii mortem relaxare. Rediens autem imperator sero ad domum
et filio non mortuo multum doluit mulier. Ipsa dixit: „Rex, tibi eveniet
quod evenit cuidam homini quem interfecit filius suus.“ Et dixit rex:
„Quid?“ Et illa:
„Quidam rex habebat in sua curia duos officiales, quorum unus gaza.
largissimus, alter vero avarissimus erat. Et quia rex extra patriam
debebat proficisci tradidit thesaurum suum custodiendum avaro s),
cogitans quod ille propter avaritiam melius custodiret, profectusque
est. Ille largissimus vero cum consumpsisset bona sua quae habebat
vocavit filium suum et dixit ei: 'Fili mi, non habeo quid ad expendendum.’
Dixitque filius: 'Pater mi, non deberes expendere tantum.’
Dixit autem pater: 'Fili, adduc nobis ferramenta et frangamus clam
turrim ubi thesaurus regis est et expendemus tantum quantum volumus.’
Feceruntque et accepto inde saepius auro large expcndebant.
Contigit autem quadam die quod ille avarus custos auri ivit ad thesaurum
et invenit murum fractum et multum aurum ablatum dolensque
multum cogitavit qualiter possit capere furem. Fecitque ante foramen
turris fractae 4 ) fodi quandam foveam et eam impleri visco et pice
9 Cod. faculam. — 3 ) Cod. facula. — 3 ) Cod. custodiendum Ule vero cogitans* —’
4 ) Cod. fracti.