Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 57. Band, (Jahrgang 1867)

106

M  u  s  s  a  f  i  a

AVIS.

tum  argenteum  et  aureum.’  Iveruntque  post  eum  nuncii  regis  volentes
videre  si  Merlinus  veritatem  dixisset;  verumque  fuit  et  admirati  sunt
valde.  Reversi  suut  ad  eum  et  duxerunt  eum  ad  regem.  Qui  dixit  regi:
'Vis  ab  aegritudine  liberari?’  Qui  dixit:  'Volo  libenter.’  Dixitque
Merlinus:  'Facias  inscidi  capita  septem  philosopbis  quos  liabes  in
curia  tua  et  liberaberis.’  Rex  tristabatur  de  tali  consilio  quia  peristos
philosopbos  totum  suum  regnum  et  familia  regebatur.  Dixit  autem  ei
Merlinus:  'In  signum  facias  fodi  sub  lecto  camerae  tuae  et  invenies
ibi  magnum  caldare  bulliens  aqua  plenum  habens  septem  fervores,
quod  caldare  isti  philosophi  tui  per  artem  magicam  constru[x]erunt
et  facias  inscidi  uni  pbilosopho  caput  et  sie  cessabit  unus  fervor,
postea  alteri  et  cessabit  et  alter  fervor,  et  sic  per  ordinem  cessabunt
omnes  fervores  et  tune  poteris  videre  Iumen  extra  civitatem  et  ubique’.
—  'Certe  si  invenero  caldare’  dixit  rex  'subito,  ut  tu  dicis,  ego
faciam  abscidi  capita  istis  pbilosopliis.’  Invenitque  rex  ut  Merlinus
dixit  et  fecerat  pbilosophis  ut  dixerat  et  liberatus  est  ab  aegritudine
sua.  Et  sic  isti  philosophi,  o  imperator,  suis  magicis  scientiis  exeoecäverunt
  cor  tuum  ut  non  videas  viam  veritatis.  Debes  ergo  praecipere
  ut  eis  capita  amputentur,  qui  ita  male  docuerunt  filium  tuum
quod  ipse  una  cum  eis  te  cum  regno  tuo  subverteret.  “  Dixitque  imperator: ­
  „Nunc  primo  sine  remedio  destruam  ipsos.“  Et  sic  jussit
tiliuin  suum  summo  mane  ad  suspendium  duci.  Et  ecce  summo  mane
veniens  quartus  philosophus  ad  regem  dixit  ei:  „Rex,  sustinete  modicum.“
  At  ille:  „Quid  vis?“  dicit  ei.  „Dico  vobis:
Miles  erat  quandam  habens  midierem,  quae  quendam  juvenem
multum  diligebat.  Habebat  autem  miles  unampicam,  quae  sic  erat  docta
quod  omne  quod  audivit  vel  vidit  referebat  militi  (277 b ).  Miles  autem
posuit  picam  in  limine  Q  ostii  domus.  Quia  vero  domina  erat  nobilis
non  audebat  exire  domum.  Cum  autem  quadam  die  miles  iret  ad  venandum,
  domina  misit  pro  amasio,  qui  cum  veniret  pica  vidit  et  dixit
pica:  'Domina,  male  facitis  quod  ita  violatis  thorum  mariti  vestri.
Certe  ego  dicam  sibi.  ’  Domina  cogitavit  decipere  picam  fecitque
claudi  ostia  domus  et  unam  suam  domicellam  fecit  aseendere  super
tectum  cum  situlis  plenis  aqua,  aliam  vero  domicellam  fecit  stare  sub
ostio  domus  cum  lumine  et  faciebat  aperire  januam  ut  lumen  luceret
et  intraret  ac  si  corruscaret.  Et  factum  est  ita.  Et  sequenti  die  mari-Cod.

  lumine.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.