104
M u s s n f i a
TENTAMINA.
dixitque inter alia: „Imperator, ad unius mulieris petitionem vultis
occidere filium vestrum dilectissimum innocentem. Vos debetis facere
uxori vestrae ut fecit quidam senex uxori suae“. Et dixit rex: „Quid?“
Sed prius promissio facta [est] philosopho quod filium non vellet,
occidi. Dixitque pbilosophus:
„Quidam senex babebat uxorem quandam valde pulchram et
juvenem, quae multum cogitavit sibi unum amasium invenire. Sed
cum illud caute facere vellet ivit ad matrem dicens ei. Mater vero
dissuadens sibi talia, sed videns filiam nimis ad venerem praeparatam
dixit ei: 'Fac aliquam gravem injuriam marito tuo et si non turbabitur
ego inveniam tibi viam.’ Ait fdia: 'Quid?’ At illa: 'Vade et inscide de
viridario mariti tui laurum >)’ quam senex ille multum diligebat 'et
ponas ad ignem, et si non turbabitur, inveniam tibi amasium.’ Fecitque
illa. Videns autem senex laurum inscisam -) petiit quis fecisset,
dixitque mulier: 'Ego. Nam non erant ligna pro igne.’ Senex quia
multum diligebat mulierem dixit sibi: 'Male fecisti; sed cave ne amplius
facias similia.’ Rediens uxor ad matrem dixit sibi quod factum
erat et iterum ab ea amasium postulabat. Dixit mater: 'Probes eum
adbuc semel, et vade occidens Ieporarium’ quem senex multum diligebat
'assumens occasionem quod pannos in camera devastasset’.
Fecitque puella et senex respondit ut prius. Iterum rediebat ad matrem.
At mater dixit: 'Proba tertia vice et promitto tibi quod si tune
non turbabitur, faciam quod poscis.’ Dixitque fdia: 'Non possum me
amplius continere. Si tu non inveneris mihi clam, ego inveniam mihi
palam.’ Suadens autem sibi mater, dixit filia: 'Quid vis ut faciam?’
Respondit mater: 'Maritus tuus die dominico faciet magnum convivium
et multos nobiles invitabit sicut mos est fieri. Illa die, ipso autem
cum omnibus aliis discumbente, vade et sede juxta eum et verte caput
tabaleae mensae ad clavem quam apud latus tuum babes, et tune
facias te vocari; surge impetuose ab eo ita quod cadat tabalea cum
omnibus quae sunt in mensa, et si ex hoc senex non indignabitur inveniam
tibi amasium sine mora’. Fecitque ita. Senex autem indignatus
et conturbatus nimium contra ipsam, non tarnen ostendens discumbentibus,
fecit aliam tabaleam portari et alia fercula apportari concepitque
qualiter uxorem suam de tot excessibus vellet punire tan-J
) A taglia il datolajo.\ B un moro „Maulbeerbaum“.
2 ) Cod. inscisum.