102
M u s 8 a f i a
loqui reginae secrete’, permissumque est ei. Qui dixit reginae: ‘Si
dixeris mihi veritatem de eo quod petiero, filius tuus liberabitur; aliter
non’. Quae respondit et spopondit se illud facturam. At medicus
dixit: 'Quis est pater infirmi?’ Respondit regina: 'Tu mirabiliter petis;
rex est pater ejus.’ Et medicus dixit: 'Ex quo mihi non vis dicere
veritatem, ego recedam.’ Et regina videns ipsum veile recedere, cum
mültum affectaret filii sanitatem, ait: Tn curiam regis supervenit quidam
miles valde pulcher, in cujus amorem exarsa me cognosci permisi
et inde conceptus est infirmus iste, qui regis filius opinatur’.
Tune dixit medicus: ’Modo veritatem es locuta’ et facta postmodum
cura decenti, filius reginae existit liberatus et rex eidem medico dedil
magnam copiam auri. Rediit medicus ad Hippocratem nepotem i)
suum narrans eidem quae fecerat. Hippocras autem invidia motus ex
eo quod iste melior erat eo (ex eo quod multos libros fecerat Hippocras),
ne post mortem propter istum nepotem suum ejus mentio cum
memoria deleretur, ipsum 2 ) occidere machinatus est vocansque 3 ) ipsum
quodamdie in viridarium suum, ubi erat herbarummedicinalium multitudo,
inspexit Hippocras quandam herbam bonam multas habentem
virtutes dixitque nepoti suo: 'Videsne aliquam herbam bonam?’ Qui
respondit: 'Video’ et illam ostendit et collegit et Hippocrati singulas
virtutes declaravit. At Hippocras vidit aliam herbam, cujus virtutes nepos
suus ut prioris declaravit. Tertiam herbam vidit nepos Hippocratis,
quam Hippocras non vidit et dixit (276") Hippocrati: 'Haec est melior
cunctis herbis’. Dixitque Hippocras: 'Collige eam’ et dum se flecteret
ad colligendum ipsam, Hippocras ipsum ad cor cum gladio percutiens
[occidit] clamque ipsum sepelivit. Contigit autem postea quod Hippocras
infirmaretur et passus est intolerabilem fluxum ventris, quem ipse
nequaquam valuit restringere cum omnibus suis medicinis. Et dixit
suis ministris: 'Ego non possum restringere hunc fluxum meum’
faciens autem aquam cum pulveribus restrictis ut usus ea attraheretur
4 ), et videns hoc non proficere flevit amarissime de vita omnino
desperando et dixit servis suis: 'Si viveret nepos meus dilectus, me
ab hac infirmitate indubitanter liberaret’, Sed merito et digne ipse
*) So die Hs., statt avuneulum. - 2 ) Cod. ipsumque. — 8 ) Cod. locansque,
4 ) Hier weicht der Text nicht blos von den anderen Fassungen, sondern auch von
der italienischen Version derselben Fassung ab. In diesen nämlich heisst es, dass
Hipocrates, welcher von seiner Wissenschaft Zeugniss ablegen will, das Pulver verwendet,
um die Löcher eines mit Wasser gefüllten Topfes zu verstopfen.