Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 57. Band, (Jahrgang 1867)

100

M  u  s  s  a  f  i  a

Cants.  Quidam  miles  habebat  leporariumunum  pulchrum  fortem  et  levem,
quem  multum  diligebat.  Similiter  babebat  quendam  suum  filium  in  eunis
  qui  a  nutricibus  lactabatur.  Eo  autem  tempore  fiebat  quidam  ludus
Romae  in  agone  ad  quem  omnes  Romani  currebant.  Ivit  autem  ad  ludum
  miles  praedictus  et  uxor  sua  ascendit  super  (27S*°)  tectum  domus
suae  quia  inde  videbatur  ludus  et  nutrices  omnes  cum  ca  dimisso
leporario  in  domo  et  puero  in  cunis  illuc  iverunt.  Ex  tune  autem  de
crepatura  muri  [exivit]  quidam  serpens  terribilis  et  magnus  cupiens
puerum  devorare;  canis  autem  videns,  volens  defendere  puerum,  opposuit
  se  serpenti.  Contigit  autem  quod  illud  esset  circa  cunam  et
cuna  se  evertit  et  cadit  puer  coopertus  cuna,  sub  ea  illesus  permanebat.
  Post  multas  autem  colluctationes  et  certamina  inter  canem  et
serpentem  contigit  quod  canis  serpentem  occidit  et  ipse  canis  satis
remansit  vulneratus  et  venenatus.  Rediens  autem  una  ex  nutricibus
vidit  canem  cum  ore  sanguinolento,  credidit  quod  puerum  occidisset
fugereque  coepit  prae  timore  militis.  Domina  autem  videns  nutricem
fugientem  petiit  causam.  Nutrix  dixit  ei.  Tune  domina  dilacerans  se
et  exclamans  cum  omnibus  servientibus  et  plorans  fortiter  contristabatur;
  et  erat  miles  interim  de  ludo  reversus  et  causam  luctus  petiit.
Dixitque  ei  domina:  „Canis  tuus,  quem  multum  diligis,  occidit  filium
tuum“.  Conspiciens  autem  dominus  canem,  videns  ipsum  sanguinolentum,
  credidit  verbis  mulieris  canemque  occidit  et  ivit  ad  cunam  et
ipsa  allevata  iuvenit  filium  suum  vivum  et  sanum  et  illesum.  Respiciens
  autem  cameram  vidit  serpentem  mortuum  et  cogitavit  quod  canis ­
  interfecerit  serpentem  volentem  puerum  devorare  et  factus  est
dominus  multum  tristis  eo  quod  interficiebat  canem  (seu  leporarium)
suum,  qui  ex  eo  quod  merebatur  praemium  habuit  mortem,  et  ex  eo
dominus  valde  tristabatur  dominaeque  suae  fortiter  indignabatur.
Scio  quod  ita  eveniet  vobis,  domine  imperator.  Nam  si  feceritis
filium  vestrum  occidi  vos  poenitebit,  quia  unde  ipse  deberet  consequi
praemium  inde  vultis  sibi  inferre  mortem“.  Audiens  hoc  imperator
sententiam  mortis  filii  sui  relaxavit.  Rediens  sero  imperator  ad  uxorem
suam  invenit  eam  valde  tristem  eo  quod  non  fecerat  occidi  filium
suum.  Dixitque  domina  ei:  „Isti  philosophi  cum  suis  adulationibus
arbor.  destruent  te  et  regnum  tuum.  Sed  tibi  eveniet  de  ipso,  quem  dicis
esse  filium  tuum,  quod  evenit  cuidam  hoinini  habenti  in  viridario  suo
quandam  pinum,  quae  pinus  plantulam  quandam  habuit  valde  pulchram
et  rectam,  de  qua  plantula  dominus  multum  exultabat.  Cumque  domi-
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.