62
A schbac li
scribere jam me proliibet temporis incommoditas. Haec pauca tarnen
tuam humanitatem latere nolo, imprimis quod me tautum tuae dis—
cretioni commendo: offero et dedo sumque tuus atque ero, demum
mecum dum eras praesens et absens, praesens persona absens ficto
sermone, quaecunque tune dixi vera sunt et plura de magnificentia
tua penes me recondita sunt quam dixi non quidem, quae tibi in
vituperium sed in laudem maximam cedunt. Sed unum te fratrem
(singularissime mi fautor) admoneo et exhortor, quantus praeclarissimum
tuum Studium atque immensum (ut ita dicam) scientiarum thesaurus,
quem penes te tota nostra Germania repositum, clamat, per
illum quidem, in quo omnes thesauri scientiae reconditi sunt, in
usum honestum sanctum utilitatemque fidei et eeclesiae convertere
velis: habebis me tuum fratrem qui ad hoc te suis (si deus dederit
unquam) orationibus juvabat. Fac ita iterum precor ut te exhortor, ut
et ita de tua charitate experiar. Postremo lianc tuam quam ulteriorem
mihi proposueras quaestionem solvo videlicet quid dieere vellet, quod
semper appodicticam loquendo tibi manum eordi sunt aut pectori
haberem. Consuetudo mihi est, ut cum ex corde loquor, ex quadam
inadvertentia manu illud designo. Et crede mihi, quod oculi corporis
et mentis in te fixi erant. Videbatur mihi quidem, quod tu ipse Conradus
Celtes esse deheres tuis propriis ex verbis, sed omnino certus
non eram. Et si mente tenes, dixi si vos ipse Celtis essetis vestram
doctrinam apud omnes non commendare plenius quidem te notavi
cum valedicendo mihi dicebas valete et sitis amicus Celtis. Timeo
etiam, fautor peroptime, quod forte mihi ob id indignaris, quod ad
librariam te non duxerim, sed crede mihi aliter non esse quam tibi
dixi: commisit tarnen mihi jam Vicarius et Prior loci, ut quaeram et
si quid antiquitatis invenero, ejus jussu non erit tibi celatum. Vale
felix. Ex Brunna raptim anno 1504 Augusti 22.
[Celtic. cod. epist. lib. XIV. ep. 9 Fol. 156],