742
Schulte
fa'cili aggravare attemptent, tle fratrum nostrorum consilio duximus
statuendum, ut, cum iidem a praelatis vel aliis ecclesiasticis personis
aliquid postulaverint, eis, quando videlicet ipsi legati seu nuntii praesentes
fuerint seu vicini, litteras apostolicas continentes personarum
et evectionum numerum, eum quo recipi debeant, quando autem
praesentes vel vicini non fuerint, illorum tarnen scriptum cum sigillo
authentico consignatum, ostendere teneantur; alioquin inde praelati
vel personae non teneantur illis in aliquo providere. Universos tarnen
praelatos et personas ecclesiasticas mandamus et horum attende (?),
ut eisdem legatis sive nuntiis in necessitatibus victualia pro personarum
et equorum numero in litteris ap. comprehenso iuxla tempus, in
quo ipsos morari contigerit, competenter studeant ministrare. Si vero
aliqua ex litterarum apost. beneficio exigere forsan petierint, utputa
equos, vestes, pecuniam pro procuratoribus [procurationibus], vel alia
causa seu necessitate ab iisdem praelatis aut personis eccles., sive ad
eos declaraverint sive duxerint exigenda, exhibere exigentibus minime
teneantur, nisi eis litteras suas patentes concesserint exigentes, quae
expresse contineant, quid, quantum et quando receperint ab eisdem,
quae quidem litterae locorum ordinariis assignentur. Qui si legatos
vel nuntios in bis constiterint excessisse, hoc Rom. Pont, insinuari
procurent, ut poena condigna feriat excedentes. Cum autem absentes
praemissa per procuratorem aut nuntium petierint, hi, a quibus illas
peteret, litteras eorum super boc directas secundum eorum transscriptum
autentico sigillo signatum, si forte praelatibus dirigantur,
retineant iterum testimonium petitarum et sub aliquorum testimonio
illi procuratori aut nuntio petita, quae ex forma eorundem litterarum
apost. exhibere tenebuntur, exhibeant, ut sic de exbibitione huiusmodi
postmodum haberi valeat certitudo. Ceterum inhibemus, ne aliis
quidem ab illis, per quorum dioecesim transierint, procurationem vel
alia recipiant nuntios ex causa necessaria trahere moram alicubi contigerit,
vel aliquo dioecesi forsitan, sed tempore morae factae inibi
minime in procurationibus gavarerentur. Quod si contra huiusmodi
constitutionem et inhibitionem facere praesumpserint, sententiam, si
quae in occasione buius a sumptoribus ipsis lata fuerit, non teneat,
nec liget. Porro quoque a legatis, quibus in aliqua provincia plenae
legationis officium non committitur, servanda intelligimus, quae superius
sunt expressa.