Die Dekretalen zwischen den Decretales Gregorii IX. etc.
729
ne idem in negotio ipso procederet, iterum appellarunt. Et procuratores,
quorum dicti prioris et conventus appellationem huiusmodi
ob eius sedis reverentiam aeceptantes petierunt, dictum negotium
ad examen praei'atae sedis remitti, et ne in eo idem archiep. procederet
nihilominus, appellarunt etc. Unde dicti procuratores allegantes,
ad nos fore per appeilationes praemissas eiusdem electionis
negotium devolutum, quicquid post appeilationes huiusmodi per
eundem archiep. attentatum fuerat, cassari seu nuntiari cassum et
irritum petierunt, et electionem huiusmodi confirmari. Quia cum in
causis maiorihus, inter quas electionum episcopalium causae merito
numerantur, ad examen praefatae sedis per appellationem quaelibet
negotia devolvuntur, idem archiep. post appell. praed. negotio ab
examine ipsius exemto nihil rite super hoc potuit attentare, propter
quod quicquid postmodum fecerat, cassum deheat et irritum revocari.
Sed procurator ipsius archiep. ex adverso dicens respondit, ipsum
archiep. non obstantibus praedictis appellationibus, etiam si de ipsis
constaret, iuste cassasse praed. electionem et ad provisionem de alio
legitime processisse, quia nulla appellatio, sicut ipsa dicebat, nisi
fiat ex causa probabili, quae si foret probata, deberet legitima reputari,
facit ad nos devolvi sive remitti negotium aut impedit officium
cognoscentis, nisi duntaxat in certis causis, ut est causa fidei et consimiles,
quarum discussio sed. ap. specialiter reservantur, inter
quas electionum episcopalium causae a iure non videntur includi etc.
Auditis itaque liinc inde propositis et plenius intellectis ad removendam
omnem ambiguitatem de cetero super huiusmodi articulo
quaestionis, nolentes in hac parte ulterius dubitari: de f. n. cons.
declaramus, decernimus et censemus, causas electionum episcopalium
seu de electionibus episcopor. existere de maiorihus et inter
ipsas annumerari debere, quod est etiam a nostris praedecessoribus
observatum; ac electionis praed. negotium fuisse ad eandem sedem
per appellat. huiusmodi devolutum. Unde quicquid post appeilationes
praed. fuit per eundem archiep. attentatum sive cassando electionem
praedictam, aut ipsi ecclesiae de alio providendo, quod sibi nulla
[via] licuit, etiamsi rite cassasset electionem eandem, cum solum in
casu negligentiae ad eum, qui proximus dignoscitur, huiusmodi provisio
devolvatur, cassamus et irritamus omnino, vel potius cassari et
irritum nuntiamus.“