Beiträge zur Di|» lomatik^
409
Data VII idus maii anno Christo propitio XIII. imperii domni
Hludowici piissimi augusti, indictione IV, actum Aquisgrani palatio
regio, in dei nomine feliciter amen.
XIV.
Ludwig d. F. schenkt auf Vorstellungen des Abtes Warenbertus dem
Kloster S. Seine den Fiscus Novavilla; ohne Datum, vor 826 zu setzen.
Aus einem Copialbuch des XIII. Jahrhunderts im Departementalarchiv zu Dijon,
fonds de S. Seine, cartulaire Nr. 156.
In nomine domini dei ac salvatoris nostri Jesu Christi. Ludovicus
divina ordinante providentia imperator augustus. Si liberalitatis
nostre munere de beneficiis a deo nobis conlatis locis deo
dicatis aliquid conferimus, id nobis et ad mortalem vitam feliciter
transigendam et ad eternam perpetualiter obtinendam profuturum
liquido credimus. Idcirco notum sit Omnibus fidelibus saiiele dei
ecclesie nostrisque presentibus scilicet et futuris quia Warenbertus
abbas ex venerabili monasterio quod est sancti Sequani in pago
Magnimotensi constructum ante presentiam nostram quedam strumenta
cartarum detulit, in quibus continebatur nonnullos liberos homines
res proprietatis sue intra fiseum nostrum qui est positus in confinio
Sigestrensi et vocatur Novavilla iam olim tradidisse ad prefatum monasterium.
Retulit vero nobis quod huius rei occasione vicissim inter
homines eiusdem fisci nostri et ipsius monasterii sepissime lites et
simultates orirentur, eo quod non liquido distinctum nee impromtu
apertum esset quid pars eiusdem monasterii habere deberet. Nos
itaque divina inspiratione compuncti et celestis patrie amore succensi
ob animarum nostrarum salutem memoratum fiscum nostrum cum
omni re in quibuslibet pagis territoriis ad se iuste et legaliter ')
pertinente ad prefatum monasterium per hanc paginam donationis
nostre a die presenti perpetuo ad habendum concessimus et de iure
fisci nostri in dictione eiusdem monasterii transtulimus cum Omnibus
edificiis, accolabus, mancipiis, terris, cultis et incultis, vineis, pratis,
silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, officinis 2 ), quantumcun-’)
Codex: liberäUter.
2 J Dieses Wort begegnet sonst in den Pertinenzformeln dieser Zeit nicht; vielleicht
ist farinariis oder confiniis, wovon das eine und andere in dieser Verbindung vorkommt,
zu lesen.
Sitzb. d. phil.-hist. CI. XLIX. ßd. II. Hfl. 27