404
S i c k e I
requiescit, in quo et congregatio servorum dei sub ordine sancto conversatur,
adiens serenitatem culminis nostri detulit nobis auctoritatem
immunitatis domni genitoris nostri Karoli bone memorie Serenissimi
augusti, in qua continebatur insertum qualiter ipsum monasterium
ob amorem dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium cum
omiiibus rebus ad se iuste aspicientibus vel pertinentibus sub plenissima
defensione et immunitatis tuitione liabuisset. Pro firmitatis namque
studio deprecatus est ut paterne auctoritati firmitatis gratia
nostram quoque superadderemus auctoritatem, cuius precibus ob
amorem dei et reverentiam ipsius sancti loci libenter assensum prebuimus
et hoc nostre auctoritatis preceptum erga ipsum monasterium
immunitatis [atque tuitionis] =) gratia fieri libuit, per quod precipimus
atque iubemus quod nullus iudex publicus vel quislibet ex iudiciaria
potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones
memorati monasterii, quas moderno tempore infra ditionem impcrii
nostri iuste et legaliter possidet vel que deinceps in iure ipsius sancti
loci voluerit [divina] s) pietas augeri, ad causas audiendas vel freda
aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores
tollendos aut homines ipsius monasterii tarn ingenuos quam et
servos super terram ipsius commanentes iniuste distringendos nec
ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris
temporibus ingredi audeat vel ea que supra memorata sunt penitus
exigere presumat 4 ), sed liceat memorato episcopo suisque successoribus
res predicti monasterii sub immunitatis nostre defensione quieto
ordine possidere, et quicquid inde fiscus sperare poterit, totum nos
pro eterna retributione predicto monasterio concedimus, [ut in] 5)
alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem deo famulantium
proficiat perbenni temporibus in augmentis, quatinus ipsos servos dei
qui ibidem deo famulantur °) pro nobis et coniuge proleque nostra
atque stabilitate totius imperii nostri a deo nobis concessi atque conservandi
domini immensam clementiam iugiter exorare delectet. Hane
1 ) Codex: gratiam.
a ) Lücke im Codex.
3 ) Lücke im Codex.
Codex: poterat.
5 J Lücke im Codex.
°) Codex: famulantum.