Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 49. Band, (Jahrgang 1865)

400

Sicke

venerabilis  Adalaräus  abbas  ex  monasterio  Corbeia,  quod  est  constructum
  in  pago  Ambianense  in  honore  sancti  Petri  et  sancti  Stephani, ­
  detulit  nobis  immunitatem  domini  et  genitoris  nostri  Karoli
bone  memorie  piissimi  imperatoris,  ubi  invenimus  insertum  quomodo
  ipse  et  antecessores  eius  priores  reges  Francorum  prefatirm
monasterium  propter  divinum  amorem  et  reverentiam  ipsius  sancti
loci  semper  sub  plenissima  defensione  et  immunitatis  tuitione  liabuissent.
  Ob  firmitatem  tarnen  rei  postulavit  nobis  praedictus  Adalardus
abbas  ut  ob  amorem  dei  et  reverentiam  divini  cultus  eidem  auctoritati
nostramque')  iungeremus  auctoritatem,  cuius  petitioni  libenter  adquievimus
  et  ita  in  omnibus  concessimus  atque  per  hoc  praeceptum
nostrum  confirmavimus.  Quapropter  praecipientes  iubemus  ut  nemo
fidelium  nostrorum'  vel  quislibet  ex  iudiciaria  potestate  aut  ullus  ex
fidelibus  nostris  tarn  praesentibus  quam  et  futuris  in  ecclesias  aut  loca
vel  agros  seu  reliquas  possessiones  praedicti  monasterii,  quas  moderno
tempore  in  quibuslibet  pagis  vel  territoriis  infra  ditionem  imperii
nostri  iuste  et  legaliter  possidet  vel  ea  que  deinceps  in  iure  ipsius
monasterii  voluerit  divina  pietas  augeri,  ad  causas  audiendas  vel
l'reda  aut  tributa  exigenda  aut  mansiones  faciendas  aut  fideiussores
tollendos  aut  homines  tarn  ingenuos  quamque  et  servos  super  terram
ipsius  commanentes  distringendos  nec  ullas  redibitiones  aut  illicitas
occasiones  requirendas  nostris  nec  futuris  temporibus  ingredi  audeat
nec  ea  que  supra  memorata  sunt  penitus  exigere  praesumat;  et
quicquid  de  rebus  praefati  monasterii  fiscus  sperare  poterat,  totum
nos  pro  eterna  remuneratione  predicto  monasterio  concedimus,  ut
perhennibus  temporibus  in  alimonia  pauperum  et  stipendia  monacborum
  ibidem  deo  famulantium  proficiat  in  augmentum,  quatinus  ipsis
servis  dei  qui  ibidem  Christo  famulari  videntur  pro  nobis  et  coniuge
proleque  nostra  et  stabilitate  totius  imperii  nostri  a  deo  nobis  concessi
  atque  conservandi  iugiter  domini  misericordiam  exorare  delectet.
Et  ut  [baec]  a )  auctoritas  nostris  futurisque  temporibus  domino  protegente
  valeat  inconvulsa  manere,  manu  propria  subscripsimus  et
anuli  nostri  inpressione  subtersignari  iussimus  3 ).

J )  So  in  beiden  Abschriften;  sonst  gewöhnlich;  nostrum  qnnque.
2 )  Fehlt  in  beiden  Abschriften.
8 )  Wie  vielen  Urkunden  im  Cart.  Corb.  18  C,  so  ist  auch  dieser  eine  Abbildung  des
Siegels  beigefügt,  welche  die  richtige  Legende  der  Siegel  Ludwig’s  enthält.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.