307
Eine Mailänder Synode vom Jahre 863.
Censemus igitur, ut, quae recuperari possunt, diligenti studio
restaurentur.
Cap. IV. Iam pridem constitutum est, ut de senodochiis, quae
juxta testatoris institutionem consistere nequeunt, quinta saltim pars
hospitibus vel pauperibus erogetur. Sed quia boc quoque a plerisque
neglegitur, statuimus, ut fidelis et religiosus ex sacerdotibus constituatur,
qui ipsam quintam partem recipiat et hospitibus pauperibusque
convenienter dispenset; quae autem juxta testatoris dispositione[mJ
permanere possunt, in ipsa dispositione permaneant.
Cap. V. Ea vero senodochia, quae in remotioribus locis posita
sunt, et quia sub testimonio ipsa distributio statuta non peragitur, ab
eorum rectoribus neglegitur, statuimus, ut episcoporum dispositione
fruges sei reditus ipsorum tali loco debeantur, ubi frequentia hospitum
et peregrinorum atque pauperum fuerit, ibique religiosi dispensatoris
diligentia sub episcopi providentia hospitibus et pauperibus erogentur.
Cap. VI. Ut episcopus et reliqui sacerdotes ludicris spectaculis
abstineant et scurra vel mimmos non habe[a]nt nec ante se ludere
permittant, venationes quoque per se ipsos non exerceant. Si qui
vero bis delectari aut hujusmodi exercere probati fuerint, communione
priventur.
Cap. VII. Si quis laicorum presbyterum vel aliquem ex clero
sub praetextu tuitionis contra episcopum, ne ab eo corrigi possit,
susceperit, et qui recipit et qui recipitur anathema sit.
Cap. VIII. Antiquissimo Gangrensi concilio constitutum est, ne
fructuum oblationes absque dispositione episcopi ullatenus erogentur.
Decimae vero oblationes esse probantur juxta sententiam patriarchae
Jacob: Decimas et hostias pctcificas offeram tibi. Nos igitur praedieti
concilii statuta sequentes hujusmodi praesumptoribus anathema
dicere non dubitamus. Ejusdem vero Gangrensi[s] concilii constitutio
cap. VII. liaec est: Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam
aceipere vel clare voluerit praeter conscientiam episcopi vel ejus,
cui hujuscemodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere
consilio, anathema sit •).
Cap. IX. Ut nullus laicorum presbyterum vel clericum vagantem
sine conscientia episcopi, in cujus babitat parroechia, secum habitare
permittat, neque ab eo missarum sollempnia vel aliqua ecclesiastica
*) c. 7 des Concils von Gangra nach der Dionysischen Version.