Full text: Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 15. Band, (Jahrgang 1855)

530 Dr. Anton Gindely. Über des J. A. Comenius Leben und Wirksamkeit etc. 
Halcyoniis Eeclesiarum per Pol. gratularer, si firli possit, sed turbulentum 
hoc mundi mare (ab infernalibus Aeolis mere ubique concitatum) vix aliquid 
tuto sperare permittit. Interim orandum est et animi ad omnia confirmandi. 
Mihi inter non bona omina est, quod vos constanter Exulum numero non tantum 
accensetis sed et prseferri vultis, subsidia in exules collata exulibus (ipsi non exu- 
les) praeripiendo, constanterque nobis (veris ab annis 38 exulibus) quintam tan 
tum partem obtrudi cupiendo. Urgetis Vos esse numeros plures et non additis 
Vos patria; redditos (quamque inde numquam adhuc religionis nomine inotos) 
nos nondum. Hoc etiam considerandum, Vos numquam fuisse impetraturos, quod 
impetratum est, nisi sub nostro exulum nomine nostraque anxia ope, dum Vobis 
nihil praeter semel et iterum nomen adscribcndi laboris esset. Si non evigilatis ob 
injuriam nobis itlatam Deus judex erit. Deprecamur tarnen potius judiciumutrinque 
misericordiamque invocando fraterne nobiscum agamus. Cujus rei (redintegrati 
dico amoris) ecce facio initium! Vobis plus tribuendo etiamnum, quam nobis. 
Nempe dividendo totam summam (welche mehr als 1000 Thaler ausmacht) 
in partes 12 Vobisque tribuendo 7 nobis 5. Praeterea supersunt 300 im 
periales, quos, ut in portionem meam Servern (qui bactenus nihil participavi 
et ob quod partem meam Vobis donabam, id cessavit Maecenas cum bene- 
ficiis suis in me privatis) suasit D. Stephanus jureque possem (aequitatis 
teste ac judice Deo et Mundo), ecce tarnen medium horum mitto ad dilec- 
tum Collegam D. C. Bithnerum, cujus statum egestate pne aliis premi observo. 
Accipite igitur a D. Schmettau de illis 6000 — 3300: sed in praesens 2000 
tantum, reliquas 1300 intra annum, una cum foenore, quod (4 pro centum 
numerando licet hic alii non supra 3 solvant) 60 facit, accepturi. (Cathegorice: 
itzundZweytausendtlthl., überein jahr 1360.) Uber das aber, dass dieH. Schmett- 
auer anderthalbbundert Rbl. itzt gleich auss Zehlen (pro D. Bithnero dico) 
schreibe ich ihnen. Ad has meas quaeso rescribe cito, ut quo affectu erga me et 
nos sitis, sciam et quomodo ultimam meam de meis dispositionem faciam, ne igno- 
rem. De novis, quse hic occurrunt (hodie prsesertim ex Anglia) ut F. Cornu 
seribat, jussi ad R. D. Bithnerum alias scripturus. llli per te fraternum amorem et 
sub coelo adhuc mutui osculi desiderium renuntians. 
16. Nov. 1666. 
V. J. Comenius. 
Addo: habere me nunc apud me duos Unitatis alumnos (praeter Danielen! 
meuin, jam quoque Deo et Ecclesia; dicatum) Joh. Cornu et Davidem Cassium: 
Feliciumque. Timotheum (qui Francofurto ad me scribit, studiorumque subsidia 
aut a me vocari solicitat) futuro vere vocare cogito, si me vivcre volet Deus. Ita 
emendicato illo pane vesci numquam bactenus libuit soli, nec adhuc scio, linde 
pascantur, qui pascendo gregi Dominico destinantur, providebit omnium ille 
comunis nutritor et pastor Christus. 
De F. Paulo Hartmanno nihil jam per menses 4. audio, tametsi a Nigrino 
crebras habeam literas. Negat sibi constare, quid illo fiat, ad aliquotenas suas 
nihil responsi accipiens: adeo ibi turbata sunt omnia sicut et ubique. Confusio- 
num non est finis, quia appropinquat finis. Amen.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.