Studien zur Geschichte der altdeutschen Predigt.
53
leuchtet, Sanct. 35, 2: quantum enim bonum exemplum valeat,
in Ecclesia patet. ad exemplum enim bonorum multi etiam
inimici Dei in Ecclesia jejunant, qui nequaquam jejunarent,
cum Deum non multum diligant, si exemplum jejunii in aliis
non viderent. similiter de vacatione in diebus festis, de disci-
plina in missis, de eundo ad predicationes, missas, et quando-
que ad matutinas, de sacrificiis electis in Die Animarum et
aliis temporibus, qui hoc non facerent, nisi quod per bona
exempla aliorum ad hoc deducuntur. — Uber die Arten des
Almosens, Domin. 119, 2: de rebus ergo debet dare tria (genera
eleemosine). primum est, denarium vel buccellam vel hujusmodi,
quamvis parum. secundum est, mutuare pecuniam vel vestes vel
jumentum et hujusmodi. tertium est restituere, quia, licet talia
mutuares, multo melius est restituere quam aliquam eleemosi-
nam cum talibus exercere. item de corpore tria. primum est,
si scis aliquam artem mechanicam, ut cum illa aliquando ser-
vias et subvenias pauperi. secundum est, quod servias ali
quando pauperibus in hospitali, quia, quanto pauper contempti-
bilior, tanto eleemosina est Deo gratior. unde vos, servi et an-
cille, quando domini vestri recipiunt aliquos pauperes, libenter
debetis eis servire. tertium est bonum exemplum prebere.
Almosen gibt man verborgen in die Hand Gottes, Spec. 66, 2:
certe, si scires, cui dares, libenter tribueres. non das illi vel
illi, sed ipsi Domino in manum suam, licet ipsam non videas,
sed tantum hominis. Das goldene Almosen, Domin. 120, 1: tertia
eleemosina est remittere injurias. ista est aurea eleemosina. iste
est carbunculus, qui nos clarere fecit coram Deo et pro quo
ineffabile meritum recipiemus. hanc eleemosinam dedit Dominus
in cruce, quando oravit pro crucifixoribus. Spec. 66, 2: super
omnem autem eleemosinam una est, que potentius et plus pec-
cata delet hic, licet omnes valde potenter deleant. hec trans-
cendit omnem aliam eleemosinam, ut luna stellas in nocte, quam
vis et ipse sint pulcherrime. ut aurum metalla, quamvis et ipsa
sint utilia ad multa, ut carbunculus lapides, aquila aves, leo no-
bilitate bestias, arbor vite omnia ligna paradisi, cetus pisces etc.
hec est: pure indulgere ledentibus. hec eleemosina pre aliis ita est
efficax, quod nullum est peccatum ita immundum, ita execrabile
et abominabile, turpe, deforme, ita venenosum, ita leprosum,
quod non sanet et deleat potenter, nullum ita magnum, si esset ut