1 ■' ' - 1 1- -■=!!
852 Hora witz.
citra tribuni aut superioris authoritatem dimouere aut secreto
colloqui licebat. Quod si qui tentarent, ii continuo. per Cory-
caeos in boc destinatos deferrebantur adque supplicium rapie
bantur. Enimvero quo firmior adhuc tyrannis esset, Rex XII
creauit Duces, quis primum in microcosmo illo ditiones designa-
uit, post amplioribus aucturus. Singulis insignia collo suspendit
numismata illius uidelicet dignitatis authoramenta. Porro obsidione
diutius opinione prorogata, auxiliorumque spe elusa, uulgo in
tanta urbe commeatus desyderari cepit, primum igitur equino,
aliisque parum uescis cibis inediae occurebatur, deinde coria
mebranasve (!) aqua maceratas minutimque concisas cum oleri-
bus pro obsoniis esitasse compertum, nam is apparatus atque
bae delitiae urbe iam capta in nobiliuni quarundain foeminarum
probe mihi notarum reperiebantur. Nonnulli canibus ac gliribus
ad famis remedium usi. Breuiter ad Saguntinam famem res
spectare uidebatur nisi aestatis recurrente initio berbis radicibus-
que utcunque sustentati fuissent. Atqui ne nulla ex parte novae
liuius Hierusalem excidium cum ueteri adaequetur, infantium
pedes ac manus in salsamentis post expugnatam urbem repertos
ferunt. Deum immortalem, nondum ne certam in nos dei iram
instaque et extrema agnoscimus flagella.
Porro Rex inedia uulgi 1 atrocius ingruente ultro potesta-
tem fecit, qui uellent exirent, simul ut inutili turba liberaretur
et ipse cum paucis uberiori commeatu diutius faueretur. Con
tinuo igitur ingens turba maxime mulierum cum infantibus pro
dibat, virorum parcior, illi enim omnes fere primo impetu ;i
militibus confodiebantur. Mulieres cum infantibus in urbem
reuerti nequicquam milites tentauerunt cogere, ut quae ultro
' se ad occisionem offerent potius, quam ad tarn diuturnam mor
tem reuerti, siquidem inter omnia mortis genera miserrimum
est fame mori uel Homero teste. Yidisses miserandam condi-
tionis speciem plerosque a festo resurrectionis ad Pentecosten
panem non gustasse, omnes debilitatos, maloque cibo semimor-
tuos, ubi autem pane saturarentur continuo extingui. Mulierum
greges quia neque occidebantur, neque in urbem repelli pote-
rant, intra moenia nostrorumque castra conclusi adque extremum
cruciati fame, infantes iam lactantes ab uberibus detrabere ad-
1 Ein AVort durchstrichen (permacerate ?).