319
potissimum peccato emmendationem tali modo, ut si deinceps ani¬
madversum fuerit praesentem vel aliam suscepisse concubinam se
si nunc pro tunc pronunciare ipso facto tanquam sententia super eo
lata et in rem iudicatam transita privatum.
Item rev mo domino nuntio et commissario Salisburgensi faciat
fidem stipulata manu, quod istam suam concubinam nec aliam
quamcunque concubinam admittere velit et ut actum mox faciat
publicae obligationis mittaturque nuntium ad ipsam cum literis
dimissoriis, ut nunquam audeat reverti in hanc dictionem vel loca,
quae sunt circumcirca monasterium. Alioquin depraehensam vinculis
trahendam et publicam paenam sibi sustinendam neque ipse dominus
prepositus tam accedat ubicunque illa fuerit sub paena privationis
immediate.
Alimenta mediocria suppeditentur illi concubinae.
Liberis alibi provideat, in monasterio nullum habeat.
Paenitentia eius haec sit: Primo faciat confessionem specialem
de omnibus peccatis in vita sua perpetratis quorum adhuc retinet
memoriam et sacramenta synaxin accipiat. Secundo per integrum
annum in septimana semel confiteatur et celebret quoque ad minus
semel in septimana missam. Tertio ad proximum festum nativitatis
S. Mariae peregrinetur ad Cellam Divae Virginis 5 ) et per totum iter
singulis diebus unicum miliare pedester conficiat, ita ut ultimum
quoque miliare usque ad eam ecclesiam pedes eat. Ibi et confiteatur
et celebret, hoc autem prima commoditate faciat et testimonium
habeat se fecisse. Quarto per totum annum singulis septimanis bis
ieiunet abstinendo a carnibus et semel tantum comedendo in die,
excepto si esset in itinere vel in negotiis publicis, tunc tenetur tempus
illud peractis negotiis supplere.
Ut scribat parochis sibi subiectis se suam concubinam perpetuo
ablegasse et propterea hortari illos, ut id quoque faciant, alias quod
erunt castigati.
Sequuntur regulae, quae eidem perpetuo venient observandae:
Habitum regulae conformem non tamen in serico vel holoserico
in parte vel toto teneatur intra et extra monasterium etiam in com-
mitiis provincialibus caeterisque actibus et locis portare non obstante
ullius hominis oblocutione.
In refectorio cum caeteris confratribus, quando non aderunt
hospites, teneatur comedere carnes vel pisces iuxta statuta ordinis.
5 ) Vgl. Nr. 102, S. 291.