318
115 .
(Seckau, 15S1 vor September 3) 1 )
In Gegenwart Malaspinas erfolgte feierliche Absage des Propstes
von Seckau von bisherigem konkubinarischem Leben; ihm auf erlegte
Buße sowie Regeln für künftige persönliche Lebensführung und
Leitung der Propstei.
Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 210’ — 218', gleichzeitige Kop.
Dominus praepositus 2 ) ante discessum domini nuntii convocet
capitulum et praesentia S. Dom nis et commissariorum et quatuor
parochorum suorum fateatur se per multos annos insorduisse in
peccato concubinatus, se vero tali nunc vitio omnino renunciasse et
constanter animum induxisse Deo adiuvante inposterum vitam ac¬
turum caelibentem ac castam ; et proinde cohortari suos conventuales,
praesertim concubinarios, 3 ) ut et ipsi ad meliorem frugem redeant,
caeteri vero a tali peccato in perpetuum abstineant et secundum
regulam vivant, in hoc se facturos Deo rem tam gratam quam etiam
debitam. Si vero quispiam eorum porrho depraehendatur vel in tali
peccato perseverare vel etiam in illud de novo illabi, tunc non solum
poenitentia spirituali sed etiam corporalibus poenis esse contra ipsum
procedendum arbitrio eorum, quibus executio reformationis deman¬
data est.
Item proximo die dominico in publica concione captata occa¬
sione fateri oportere et se per aliquos annos in tali peccato fuisse
involutum sed paenitere ac bonum suscepisse propositum ab eo in
perpetuum abstinendi omnibusque bonum exemplum continentiae
se praebiturum.
Ad rev mum dominum ordinarium metropolitanum et ser um do¬
minum archiducem literas scribat, 4 ) in quibus fateatur se in concu¬
binatus peccato vixisse, dolere ac polliceri syncere omnem in hoc
*) Das Datum ergibt sich aus dem Bericht Malaspinas vom 31. August
1581 aus Seckau, in dem es heißt: fra tre giorni partirò di qua (Nr. 114, S. 317).
2 ) Daß es sich um den Propst von Seckau handelt, ist aus der Seckau
betreffenden Stelle im summarischen Bericht über die Visitation (Nr. 117, S.323)
zu entnehmen.
3 ) Die Kanoniker Peter Stridich und Nikolaus Rinstier verloren als Kon-
kubinarier ihre Pfarren und wurden zu je zwei Monaten Haft in ihrer Zelle ver¬
urteilt (Salzburg Konsistorialarchiv, Seckau 4/20, f. 14’).
4 ) Nicht vorhanden.