452 Horawitz. domi est et me lias scripsisse ignorat; caeterum bene habet, et Caspar restituitur. Aegrotanit enim peregrina quadam uale- tudine, sed quae nullum babeat contagium. Satis mirari nequeo quod neque ab auo materno, neque ab auunculo uxoris. quic- quam litterarum acceperim, saltem de puero aulae pueris ad- scripto. Huius enim maxime intererat, ut ipse arctius auito iussu contineretur. Est in anla ut alii quamplures, nulli sin- gulariter inseruiens uagatur, cursitat, nibil facit et tarnen nihil non facit eorum, quae lii facere et possunt et solent, qui ea aetate nullis habenis, nullo metu cohibentur. Haec tu pru- denter auunculo tuo, Martino Stör, (ad quem etiam ea de re scribo) uerborum tuorum ornamentis describere potes, meque illi et strenuo eius patri, auo obseruantissimo diligenter commendare uelis. Reliquum est, ut priusquam tabellarium ad nos mittas, Spirerio nostro, 1 qui in Altkirch agit, litteras hasce meas reddi eures, ut et ego responsum qua de re scribo accipiam. Vale ac per otium dum in Altkirch itur et in Einsisheym rescribe lon- gissimas. E portu Nicolaitano pridie Eid. Januarias Anno 1532. Aua dem Cod. pal. Yindob. 8987, fol. 34 f. ? XII. 7. Januar 1533. Claudius Cantiuncula an Joliannes Brotephus. S. P. Quanquam subuereor ego, uir clarissime, ne de hoc meo incepto ualde quam sis initio miraturus, aut etiam fortasse id quidquid est audaciae uix boni consulturus, qui non satis liabita ratione ingentis istius publicorum molis negotiorum, quibus tantummodo obrueris in palmae instar contra pondus resurgens, 2 sustineam tibi meis neniis obstrepere. Aequius enim multo fuerat, si quid tibi subsiciui temporis uelut a rebus seriis ferianti superesset, id ipsum istius animi tui redintegrandae inten- tioni, quam nostris nugis legendis impertiri. 3 Attamen si quo argumento huc impulsus sum expenderis, spero mihi hunc meum ausum apud te nec fraudi futurum et te cogitationis istius pro- pensionem aequi bonique facturum. Nullum enim aliud fuit argumentum, quam ex eo, quod a graecis sumptum latine dicitur: 1 Ueber Johann Spirer cf. Eivier 1. c. 35. 2 cf. Gell. n. a. III. 6. Die Hs. hat resurgeres. 3 Die Hs. impartiri.