448 Horawitz. cuius uerba iuratus es, tuae industriae non minus olim sit debi- tura, quam nunc uel Budaeo 1 uel Alciato uel Zasio debere possit. Nihil enim tibi eorum omnium deesse scimus, quae ad rei istius bene et cum laude gerendae 2 sunt necessaria. Habes superioris epistolae argumentum. Huius autem est: ut in mei gratiam commendatum habeas negotium Joannis ab Helmstat, uiri non imaginibus modo priscis sed et animi generoso can- dore clarissimi, quem liac aestate Viennae uidisti et cuius tabellarius 3 has tibi reddidit. Plurimum enim in hunc officii isthic conferre potes idque sine tuo detrimento. Aduocatum ac procuratorem illius cohortari in loco potes, ut pergant, ut necubi dormitent, ut ne qua in re uel metu uel precibus uel diuersae partis adnotatione frangantur neue Demosthenico morbo laborent atque, ut uno uerbo dicam, ut bonam in rebus omnibus agnoscant fidem. Horum quaedam si ei tuapte uelut sponte praestiteris, (nam si rogatus facias, suspicionis inuidiam excitabis) non dubito eum in te futurum, qualem esse decet uirum accepti beneficii non immemorem. Yale Brassicane doctissime. Quum ad me scribere uoles, cui - a ut literae tuae Spirae reddantur in manus doctoris Friderici Eeyffecks, camerae imperialis aduocati. Is ad me porro perferendas procurabit. Ceterum constitui mecum, nisi tu intercesseris, coeptam olim inter nos, nunc autem annos aliquot intermissam literarum mittendarum uicissitudinem in usum reuocare. Tu quid eo nomine factum uelis scribe ac rursum uale. Ex arce Homburgensi III. Eid. Januarias, Anno a Christo nato MDXXXI. Parce lituris, quas puer amanuensis annos p. m. XIII natus admisit. Toto pectore tuus Claudius Cantiuncula D. Clarissimo uiro D. Joanni Alexandro Brassicano L. L. doctori, amicorum suorum candidissimo. Viennae. Brassicanus Schrift: Claudius Cantiuncula. Accepi ann. 1531, Martii die 22. Tengnagel: CI. Cantiuncula J.C. nobil. Aus dem Cod. pal. Viudob. 9735, fol. 26. 1 Ueber Gruillaume Bude, den berühmten Philologen und Alterthumsforscher, cf. Eebittd, 6. Bude und Egger l’Hellenisme en Frauee. 2 Ein Wort offenbar ausgefallen. 3 gestrichen: secretarius.