Analecten zur Geschichte der Reformation und des Humanismus in Schwaben. 153 XLVI. 10. August 1521. Osualdus TJlianus Rauenspurgensis Michaeli Hummelbergio salutem. Legem nobis Isocrates sanxit, upsiretv to'u? tmiS«? u>arap t% oixfias oüiu y.al ty)? qnXiac vr\q itaTpnüj? y.Xyjpovoij.sTv. illius auctoritatem nos quoque secuti amicitiam tuam, ratione, ni fallimur longe honestissima. Et cum haec amicitiae fundamenta iacta sint, sic tu nunc me omnibus officiis largissime obruis, ut propemodum mei me pudeat, qui me cum tanto uiro commiserim. Sed erit humanitatis tuae, si tuis officiis nostra non responderint, cogi- tare, iunxisse nos amicitiam tecum, non suscepisse certamen officiorum, in quo, ita me ames, uoluptas est; nam bono meo uincor. Patrem tibi commendo et hac ratione, ut illi Christi eua-pfeXiov commendes, quo ista aetate potissimum consciam armet et muniat. Quid autem in causa est, quod noster Cartu- siensis tarn longo tempore tarn ferox bellator conquiescit? contra quam ab Homero auctore, ut uolunt, disciplinae mili- taris primario, praecipitur öXQy) 8’ äva-veuau; toXs|aoio. Nam quem nouum militem scribit? num quas nouas copias instruit? num quas parat insidias nobis? At non fallet, ne si decem quidem Picos, ut ille optabat decem Nestoras in consilio habeat. 1 Vale faustissime. Die S. Laurentii MDXXI. Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 131b. XLVII. 1521. Michael Hummelbergius Osualdo Uliano Rauenspurgensi suo salutem. Quod patri tuo tö toö Xpicroü e.ha~(y£/d0'/ commendem, frustra hortaris, nam illud commendatissimum habet okoc, sM'fye'hr/.ic, o'Koq -/prcrTiavöc ecu. Quod pium candidumque arguit animum, omnibus probe doctis et piis hominibus ex animo fauet. Felix tu, tarn sincero patre natus, longe autem felicior futurus, si ut coepisti, illum cum literis tum pietate exculto animo superare perrexeris, atque adeo ut primum tuae familiae columen non tarn dicaris, quam etiam uere existas. Ouy.ouv ßdXX’ oütok, ai y.sv 1 II. II. 370 ff.