Beiträge zu den Sammlungen von Briefen Pli. Melanchtlions. 321 Habet ille quoque, quem noui; scripta Chronica varia, ubi de Pontificum vitis et institutione ceremoniarum binc inde aliquid, Item missam diui Chrysostomi 1 verum Venetiis excusa est typis graece et latine cum versione Pelargi, de boc tarnen libro vobis relinquo iudicium. Tertia pars tractatus cresceret in immensum, quia mores dissolutissimos, auaritiam inexplicabilem et nullum non pene genus flagitii 2 superior quoque aetas detestata est, quod uaria scripta non tarn theologicorum, quam et poetarum aliorumque omnium nationum grauamina, querelae, protestatio- nes legatorum in conciliis et talia scripta manifestum faciunt. Item, quae diversi ordines contra se invicem scriptitarunt, quae multi adversus Beghardos, Templarios et eius farinae homines. Hic ortus, origo, tempora fundationis, progressus, exitus, plaga diuina in exterminatis iucundum argumentum praeberet, qualis nempe nonnullorum fuisset vitae innocentia et quam mortui mundae doctrinae ac vita immundi fuerint, ex cujusque ordinis regulis, quas tenaciter multi sacris literis praeponunt, recenseri quaedam possent, cum breui oppositione ex patrum atque con- ciliorum pronuijciatis. In hoc opere tripartito (quod ad minimum tribus viris doctis sat negotii praeberet) quantum ad primum locum attinet, qui basis esset et fundamentum, possent articuli controuersi et a quibusdam Magistris nostris condemnati, post unam atque alteram ex sacris literis corroborationem, deinceps ex patribus Augustino et aliis piis- viris, qui se mendaciis opposuerunt, prolixe et suflicienter comprobari, ut videant, quid Catholica obseruarit Ecclesia et num recenter (?) sint omnia ambitiöse excogitata. 3 Aliquot doctis et piis adulescen- tibus vel potius illis, qui in disputationibus versati essent, tales doctores perlegendi committantur, cuique suus autor. In quo perlegendo quicquid ad praenotatos per vos articulos contro- versos spectare existimaret, excerptum vobis disponendum traderet. Tentarunt id nonnulli aetate etiam nostra et recenter, sed 4 minus plene, nam saniores Doctores Ecclesiae legendi 1 Tengnagel schrieb ad marginem: ,Chrysostomi Missa', habet ille quoque ist gestrichen. 2 Oberhalb des Textes stehen die Worte: quo in quali (?) semper otiosi illi saginati. Wahrscheinlich: sues. 3 Die Worte: ,posset Billicanus Pellicanus utpote versatissimus a multis annis in patribus' sind ausgestrichen. 4 Hier stand früher ,multi'. Sitzungsber. d. phil.-hist. CI. LXXYI. Bd. II. Hft. 21