ltede des Papstes Hadrian II. v. J. 8G9. 553 mam universonm titidorum lucidissimam Dominus Jesus Christus vestram apostolicam constituit sedem; ipsa est enim sacer vertex, iw qua omnes vertuntur, sustentantur, relevantur et, sicut in Christo Cliristiani et in petra id est Christo Petrus renovantur ecclesiae. Secuntur et quam plurima liis similia de eadem re in praefata epistola. Unde et Felix Romanae urbis praesul Athanasii cetero- rumque Aegyptiorum quaerimoniis respondens episcoporum 1 sic ait inter cetera: Primates Uli et non alii sunt, qui in praedicta Nicaena synodo constituti sunt, reliqui vero, qui metropolitanas tenent sedes, arcliiepiscopi vocantur et non pnmates, salva in omnibus apostolicae sedis dignitate, quae ei ab ipso Domino est concessa et postea a sanctis patribus roborata. Et item in eadem: His enim et aliis quamplnrimis documentis manifestum est nul- lum damnari aut suis expoliari rebus debere episcopum, qui hanc sanetam sedem interpellaverit aut sibi defensatricem asciverit, donec Judicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis, hoc est principis apostolorum Petri, agnoscat, quia solummodo Christus Jesus huic sanctae sedi, id est apostolicae, hoc facere commisit. Ilinc quoque Damasus papa in epistola, quam Stephano archiepiscopo concilii Mauritaniae et universis Affricanae pro- vinciae direxit episcopis 2 , sie inter alia dicit: Discutere vero episcopos et summas ecclesiasticorum causas. negotiorum metro- politanos una cum omnibus suis comprovincialibus, ita ut nemo ex eis desit et omnes in singulorum concordent negotiis licet, sed definire eorum atque ecclesiasticarum summas querelas cau- sarum vel damnare episcopos absque hujus sanctae sedis aucto- ritate minime licet; quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet. Nam, ut nostis, synodum sine ejus auctoritate fieri non est canonicum nec episcopos nisi in legitima synodo et suo tempore apostolica vocatione congregata definite damnare potest neque ulla umquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate. Et item in eadem: Nam si quid fortasse in eis aut contra eos emerserat, nostrum fuerat expectandum examen, ut semper huic sedi fuit concessum pnvi- legium, ut aut nostra condemnarentur auctoritate aut fulcirentur 0 ‘ p. 484. 2 p. 502. Sitzb. d. phil.-hist. CI. LXX1I. Bd. II. Hft. 36