Dor Ordo mdiciarius des Codex Bambergensis.
323
versandi, ex causa extraveniente. In sui natura illicitum est,
quia id, quod iuratur contra legem et evangelium et aposto-
lum est; tune ipso iure nullum est nec obseivandum; in quo
casu intelliguntur omnia capitula XXII. q. 4. Ex modo im’andi
quando aliquis indiscrete iurat, se non facturum aliquid, quod
alias licite fieri possit, puta si quis iuraret, quod nunquam fie-
ret episcopus, quod tarnen iuramentum est observandum, ut
D. LXXXV. Florentinum. Ex caxxsa extraveniente, si quis
post votum simplex iuravit, quod uxorem acciperet. Uxoi-em
accipere ex sui natura non est peccatum, sed hic est peccatum
propter votum contrarium, quod praecesserat. Et tune astruunt
quidam, non esse tutum venire conti’a iuramentum, sed pro
fractione voti simplicis triennis poenitentia est imponenda, ut
D. XXYII. c. si vir etc. (c. 3.).
XXI. De sententiis.
Sententia dicitur quodeunque iudicantis praeceptum non
natürae, non iuri, non bonis moribus contrarium. Item senten
tia alia interlocutoi’ia, alia definitiva, alia conditionalis, alia
dispositionis. Interlocutoria dicitur iudiciis data inter causae
principium et finem. Sententia sub conditione non est profe-
renda, sed si lata fuerit, tolerabitur, ut II. q. 6. bi du um ple-
rumque (c. 29.), tarnen haec sententia in rebus dubiis et
certis personis plerumque in rebus certis et in certis per-
sonis profertur, ut D. XXIII. habuisse (c. 7.) et XXXV.
q. 6. si duo (c. 4.) et q. 3. quaedam (c. 20.), plerumque etiam
a summo patriarclia sxxb conditione sententia datur puta si
preces veritate nitantur, vel quando aliquid ab eo dispen-
sative statuitür vel consideratione temporum, aetatum et gra-
vium necessitudinum. Qua causa cognita ab eodem vel succes-
sore suo potest immutari; quo casu loquntur illa capitula XXXV.
q. 9. apostolicae et sententiam Rom. (c. 4. 6.) §. Senten
tia dispositionis, si iniusta fuerit, poterit retractari, nisi sit
retractatio dedecens et minus favorabilis, puta si praelatus vel
alius dederit praedium vel quid aliud ad ecclesiam constituen-
dam vel sacris üsibus conseci'andam. Ecclesiae constitutum vel
sacrae rei deputatum mdecens est ut revocetur, ut XVII.
21*