48 v. Schulte poterit praescribere, nisi praescribendo ecclesiam, cui competunt ipsae decimae. Sed tarnen dilTicilis quaestio est apud magistro.s. Huie autem, quod dixit, seil, quod praedia non possunt praescribi nisi eon- templatione ecclesiae, contrarium videtur illud in I. Ca. Q. II. Quaesitum est. Sed dicimus, quod quidam sunt, qui redimunt honores a subditis, et in odium eorum introductum est, ut in boe casu, seil, sub eis redemptoribus praescribi possint decimae in ecclesia et a tali- bus personis seil, monachis. Unde in eodem decreto dicilur 'sub huiusmodi redemptore’. Als interessant für die genaue Auffassung des Verhältnisses von geistlicher und weltlicher Gerichtsbarkeit (heile ich noch eine Stelle aus der Quaestio Quidam laicus fol. 121 b mit. 'Quando clericus impetit clericum, quod nulla causa eum nisi sub episcopo debet convenire. Quando vero clericus impetit laicum, aliquando impetit eum super ecclesiaslica, aliquando super civili causa. Item cum impetit eum super ecclesiastica, aliq. impetit super eccles. criminali, aliq. super spirituali, aliq. super pecuniarja. Ecclesiastica criminalis est, quando quis aceusatur de incestu, et ideo inter ipsum et uxorem suam petitur divortium. Eccles. spiri- tualis est, quando tantum de spiritualibus quaestio agitatur, utpote decimandi, funerandi et consecrandi. Eccles. pecuniaria est, quando movetur quaestio de rebus ex iure decimationis, funerandi seu consecrationis provenientibus. Dicimus ergo, quoniam in omni causa ecclesiastica laicus sub episcopo est conveniendus, sive fuerit pecuniaria, sive spiritualis, sive criminalis, dummodo in criminali sanguis non petatur vel pecunii multatio, quod iudicium non epis copo exequitur nee in sacris ordinibus constituto licet exagitare, sed tantummodo matrimonii impetatur separatio. Item cum impetit eum super civili, aliquando super civili pecuniaria, aliq. super civili criminali. Civilis pecuniaria est, quando agitur de praediis vel de aliis pecuniis.quarumcognitio tantum ad iudieem civilem spectat. Criminalis civilis est, quando agitur de criminalibus commissis, propter quae vel sanguinis etfussio vel peeuniae petitur multatio, quod iudicium tantum ad civilem et non ecclesiasticum debet fieri iudieem. In civili ergo pecuniaria sacerdos sub episcopo, si valet, conveniat laicum, alioquin per civilem iudieem suum jus prosequatur. In civili criminali nec sacerdos nec quilibet in sacris ordinibus constitutus laicum, nec laicus quemlibet eorum, nisi foret exauctoratus, valet impetere.