Laurentii Vallae opuscula tria. III. 141 mihi debeat afferre. Nam denudari quempiam quibuscunque rebus aegrum est atque acerbum, denudari ab inimico acerbius, denudari civium suorum benivolentia et gratia, qualis est vestra omnium in me, acerbissimum, sicut e contrario hac ipsa frui, quod in me ex- perior, iocundissimum est. Quare cum in talium tantarumque rerum discrimen adducar, viri Athenienses, vos universos rogo et oro, ut me legitime respondentem criminibus, ita ut leges iubent, audiatis. Nam primus ille conditor Solon, vir patriae amantissimus atque in primis popularis, leges non solum scripto suo sed etiam iureiurando j Fol. 3 vestro, qui iudicaturi estis, sanciendas esse existimavit, non cui vestra fides veniret in dubium, ut mihi videtur, sed qui intelligeret, quas actiones quasque calumnias accusator, qui priore loco dicit, intendisset, eas refellere, integrum reo non esse, nisi quisque iu- dicantium, religionis deorum immortalium memor, tum benigne eum, qui posteriore loco de iure suo dicturus est, audiat, tum similem paremque attentionem praestans singula quaeque cognoscat. Redditurus igitur hodierno die, ut video, anteactae vitae rationem et privatis in rebus et publicis, voloquemadmodum in initio feci, testari iterum deos et in conspectu vestro precari, primum ut, quantum ipse perpetuo tum erga rem publicam tum erga cunctos vos benivolentiae gessi, tantundem vos erga me hodie geratis in hac causa: deinde, quod cessurum est vel universorum gloriae vel singulorum pietati, dii vobis mentem dent, ut id de accusatione hac sentiatis. Atqui, viri Athenienses, si ea demum attigisset Aeschines, quae me apud vos reum facerent, eodem ego praescripto respondens crimina mea omnia et quidem protinus diluissem. Nunc vero cum non plura iste de causa quam extra causam verba fecerit atque consumpserit, passim de me calumniatus, necessarium mihi et iure optimo con- cessum existimo, de his ipsis, quae praeter rem dicta sunt, prius pauca perstringere, ut ne quis ilia pro veris accipiens defensioni meae sit adversior. Qua de re quod ad privatam vitam meam attinet, in quam iste petulantissimis verbis invectus est, videte quam ex- pedita utar oratione, quam iusta. | Si qualem *) hominem conuici- Fol. 4 ator hic ait 3 ) esse me, talem vos quoque sentitis, viri Athenienses, — neque enim alibi quam apud vos vixi — non deprecor, ut etiamsi de re publica plus quam optime meritus sim, tarnen hiscere me non i) quidem C. 2 ) aut C.