102 M u s 8 a f i a loqui reginae secrete’, permissumque est ei. Qui dixit reginae: ‘Si dixeris mihi veritatem de eo quod petiero, filius tuus liberabitur; ali- ter non’. Quae respondit et spopondit se illud facturam. At medicus dixit: 'Quis est pater infirmi?’ Respondit regina: 'Tu mirabiliter pe- tis; rex est pater ejus.’ Et medicus dixit: 'Ex quo mihi non vis dicere veritatem, ego recedam.’ Et regina videns ipsum veile recedere, cum mültum affectaret filii sanitatem, ait: Tn curiam regis supervenit qui- dam miles valde pulcher, in cujus amorem exarsa me cognosci per- misi et inde conceptus est infirmus iste, qui regis filius opinatur’. Tune dixit medicus: ’Modo veritatem es locuta’ et facta postmodum cura decenti, filius reginae existit liberatus et rex eidem medico dedil magnam copiam auri. Rediit medicus ad Hippocratem nepotem i) suum narrans eidem quae fecerat. Hippocras autem invidia motus ex eo quod iste melior erat eo (ex eo quod multos libros fecerat Hippo cras), ne post mortem propter istum nepotem suum ejus mentio cum memoria deleretur, ipsum 2 ) occidere machinatus est vocansque 3 ) ipsum quodamdie in viridarium suum, ubi erat herbarummedicinalium multi- tudo, inspexit Hippocras quandam herbam bonam multas habentem virtutes dixitque nepoti suo: 'Videsne aliquam herbam bonam?’ Qui respondit: 'Video’ et illam ostendit et collegit et Hippocrati singulas virtutes declaravit. At Hippocras vidit aliam herbam, cujus virtutes ne- pos suus ut prioris declaravit. Tertiam herbam vidit nepos Hippocratis, quam Hippocras non vidit et dixit (276") Hippocrati: 'Haec est melior cunctis herbis’. Dixitque Hippocras: 'Collige eam’ et dum se flecteret ad colligendum ipsam, Hippocras ipsum ad cor cum gladio percutiens [occidit] clamque ipsum sepelivit. Contigit autem postea quod Hippo cras infirmaretur et passus est intolerabilem fluxum ventris, quem ipse nequaquam valuit restringere cum omnibus suis medicinis. Et dixit suis ministris: 'Ego non possum restringere hunc fluxum meum’ faciens autem aquam cum pulveribus restrictis ut usus ea attrahere- tur 4 ), et videns hoc non proficere flevit amarissime de vita omnino desperando et dixit servis suis: 'Si viveret nepos meus dilectus, me ab hac infirmitate indubitanter liberaret’, Sed merito et digne ipse *) So die Hs., statt avuneulum. - 2 ) Cod. ipsumque. — 8 ) Cod. locansque, 4 ) Hier weicht der Text nicht blos von den anderen Fassungen, sondern auch von der italienischen Version derselben Fassung ab. In diesen nämlich heisst es, dass Hipocrates, welcher von seiner Wissenschaft Zeugniss ablegen will, das Pulver ver wendet, um die Löcher eines mit Wasser gefüllten Topfes zu verstopfen.