100 M u s s a f i a Cants. Quidam miles habebat leporariumunum pulchrum fortem et levem, quem multum diligebat. Similiter babebat quendam suum filium in eu- nis qui a nutricibus lactabatur. Eo autem tempore fiebat quidam ludus Romae in agone ad quem omnes Romani currebant. Ivit autem ad lu- dum miles praedictus et uxor sua ascendit super (27S*°) tectum domus suae quia inde videbatur ludus et nutrices omnes cum ca dimisso leporario in domo et puero in cunis illuc iverunt. Ex tune autem de crepatura muri [exivit] quidam serpens terribilis et magnus cupiens puerum devorare; canis autem videns, volens defendere puerum, op- posuit se serpenti. Contigit autem quod illud esset circa cunam et cuna se evertit et cadit puer coopertus cuna, sub ea illesus permane- bat. Post multas autem colluctationes et certamina inter canem et serpentem contigit quod canis serpentem occidit et ipse canis satis remansit vulneratus et venenatus. Rediens autem una ex nutricibus vidit canem cum ore sanguinolento, credidit quod puerum occidisset fugereque coepit prae timore militis. Domina autem videns nutricem fugientem petiit causam. Nutrix dixit ei. Tune domina dilacerans se et exclamans cum omnibus servientibus et plorans fortiter contrista- batur; et erat miles interim de ludo reversus et causam luctus petiit. Dixitque ei domina: „Canis tuus, quem multum diligis, occidit filium tuum“. Conspiciens autem dominus canem, videns ipsum sanguino- lentum, credidit verbis mulieris canemque occidit et ivit ad cunam et ipsa allevata iuvenit filium suum vivum et sanum et illesum. Respi- ciens autem cameram vidit serpentem mortuum et cogitavit quod ca nis interfecerit serpentem volentem puerum devorare et factus est dominus multum tristis eo quod interficiebat canem (seu leporarium) suum, qui ex eo quod merebatur praemium habuit mortem, et ex eo dominus valde tristabatur dominaeque suae fortiter indignabatur. Scio quod ita eveniet vobis, domine imperator. Nam si feceritis filium vestrum occidi vos poenitebit, quia unde ipse deberet consequi praemium inde vultis sibi inferre mortem“. Audiens hoc imperator sententiam mortis filii sui relaxavit. Rediens sero imperator ad uxorem suam invenit eam valde tristem eo quod non fecerat occidi filium suum. Dixitque domina ei: „Isti philosophi cum suis adulationibus arbor. destruent te et regnum tuum. Sed tibi eveniet de ipso, quem dicis esse filium tuum, quod evenit cuidam hoinini habenti in viridario suo quandam pinum, quae pinus plantulam quandam habuit valde pulchram et rectam, de qua plantula dominus multum exultabat. Cumque domi-