48 V. Abh.: ICvaüala. Thomas Campanella und Ferdinand II. Post scriptam, non missam, hanc, venit Nuntius de clade Hispa- norum in Belgii confinio, letatur celnm et terra sperans libertatem christianitatis libertatem ab imperio per Austriacos redacto in officinam heresiarcharum et in pecuiium liispanismi ampliandi super cervices eccle- sie et principum ejus. Precor Deum Sabaoth atque regem Christum ejus (sic), ut tempus nullum nec latebra detur pavidis hostibus, si hac anni quarta vultis Belgio potiri toto (quidquid enim inter Tyrrhenum et ocea- num et inter Pyrenem et Rhenum interjacet vestrum est dicit veritas) atque ad majores expeditiones arma convertere, cavete, quoniam Hispani occulto marte et procrastinato fiunt yictores, Galli aperto et celeri, quo niam illi astuti et timidi; hi fortes impetuosique: quapropter plurima et quidquid petitis pollicebuntur et solum Domini Treverensis restitutionem subito prestabunt: ut dum robur Gallici creduli exercitus per moras lentescit, dissolviturque: ipsi dolos ad alienandum a vobis principes popu- losque et auxiiia procuranda exercere possint ac promissa irrita facere, ut mos ipsorum est. Scripsi, quae facienda hoc tempore explorante pro- videntur viro, tum in Italia apud pontiflcem, tum liinc. Nescio an receperit eminentissimus Cardinalis dux: Qui, ut puto, accipit pro solidis, quae amor et ödes mea dictat, quamyis inania essent. Cum revertentes vene- ritis in exultatione portantes manipuios victorie, colloquemur. Vale in Domino, qui salvum facit regem et exercitum ejus: sicut incessanter et instanter oramus. Amen. Die 31 Maii 1635. Prestantie tue illustrissime fidelis servus obsequentissimus Fr. Thomas Campanella ord. pred. Illustrissimo d. de Seguier Regiorum sigillorum custodi patrono observandissimo in propria manu cito cito.