28 IV. Abhandlung: Schönbach. potens rex, licet in regno suo ubique esse poterit per potentiam, non enim ubique in omni loco dominationis sue esse potest per corporalem presentiam, eo quod in modico loco ipse totus con- tineatur et non sit extra eundem locum. quod si aliquid tibi promisit, et ipsum quesieris in loco, ubi presens non est, pro- missa tibi beneficia tune temporis persolvere non poterit. — (43 b ) ut enim taceam de apostasia, valde sibi cavere debent monachi, quando de monasterio exeunt ad seculum etiam ne- cessitatis causa, et maxime bii, quos affectus parentum et ami- corum trahit et extrahit, quia latrones in via sunt ad inter- fectionem animarum paratissimi. quando ex affectu amicorum invitantium apponuntur fercula diversa laute et studiose prepa- rata, mox inimica caro, immo diabolus per illam, suadet nimis et avidius sumere, quam scilicet necessitas exquirat. idem di- cimus de diversis potibus et vino exquisito. cum magno Studio caritatis homines seculares religiosos suscipere solent; in villis et plateis civitatum plurimum se videntibus objiciunt vanitates, tarn in edificiis quam in personis pompaticis; occurrunt ibi personis contemplativis et seculo mortuis femine speciose in habitu ornato 1 et cum illis frequenter manducant. — auditur apud seculares in conviviis chorus 2 tibie, lira et cythara atque diversa musicorum genera, que omnia libidinis sunt iucentiva. — (45 b ) personis religiosis et caritatem habentibus frequentius secreta celestia revelantur et dono Dei intelligunt, que littera- tiores intelligere non possunt. — (46“) aliquando intelleximus, ut propter verbum a prelato durius prolatum sive propter levem disciplinam quidam non solum declinarent a judicio capituli, sed etiam a lege Dei, Ordinem videlicet deserentes. unde cum talibus misericorditer in judiciis agendum est, ne, si forte ru- bigo durius eradatur, vas (46 b ) ipsum frangatur. 3 — (46 c ) si non esset magna dulcedo humano spiritui in divinis eloquiis, id est, sacris scripturis discendis atque docendis, non tantum infiniti hodie in illorum Studio laborare possent. considerate magnos et divites theologos, attendite diversarum civitatum magistros: ut divina eloquia digne docere atque predicare va- leant, in illorum lectione et meditatione die noctuque desudant. 1 ornatu Hs. 2 choras Hs. 3 Vgl. JEzech, 24, 6 ff.