V. Abli.: Bergman. De codicnm Prudentianorum generibus etc. 1 V. De codicnm Prudentianorum generibus et uirtute scripsit Joannes Bergman. (Vorgelegt in der Sitzung am 1. Mai 1907.) I. De criticis in carmina Prudentii uirorum doetornm stiuliis. ( ^aanti per tempora medii, quod uocatur, aeui aestimatus sit Aurelius Pradentius Clemens, christianorum ille princeps poetarum, quis ignorat? Quo factum est, ut permagna exstet multitudo librorum manuscriptorum, qui carminum eius aut partes aut plenam et continuam seriem complectuntur; 1 summa enim omnium, qui hodie supersunt, Prudentii eodicum paulo superat trecentos. Ae multi quidem docti homines carmina Prudentii ediderunt, sed Codices casu plerumque oblatos ad textum recensendum adhibuerunt; qui uero certis ducti rationibus membranarum fecerant delectum, bona quaedam exemplaria in usum uocare satis habentes totam codicum molem uel etiam maiorem eorum partem perlustrare neglexerunt. Atque editionem, si non omnium principem, at tarnen omnium, quae totum corpus Prudentianum continent, antiquis- 1 Libros Prudentii breuitati studens his significabo siglis: Pr — Praefatio corporis librorum Prudentii. — C = Cathemerinon Uber. — A = Apo- theosis (Apr 1 = prior Apotheoseos praefatio, Apr 2 = posterior eius- dem libri praefatio). — PC = Hamartigeuia (Hpr = Hamartigeniae praefatio; simili modo ceterorum praefationes, quae exstant, notabuntur). — Ps = Psychomachia. — S = Libri contra Symmachum duo (SI, SII). — Pe = Peristephanon über. — P = ,Dittochaeon‘ uel Tituli bistoriarum. — E = Epilogus. Sitiungsber. d. phil.-hist. Kl. 157. Bd. 5. Abh. 1