Studien zur Geschichte der altdeutschen Predigt. 49 nec in aliquo, quod Deo attinet. et ideo libenter veilem docere, quoniam sanctificaremini et efficeremini magni sancti et de fa- cili, cum jam sitis in via. puto, quod beatus Nicolaus vix habuit vitam ita duram, Martinus etc. deberetis Deo esse familiäres et devoti et libenter orare, non esse ut jumenta. dicis: ,nihil scio orare nisi Ave Maria et Credo in Deum et Paternoster', re- spondeo: tantum scis, quoad salutem, ut Petrus, si hoc nescis, disce. et die Avemaria, quotiens est gratia tua. Credo semel in mane, ut diabolus sit per totum diem debilior. similiter et semel in sero. Paternoster sepe et sepe, quia hoc omnes tene- mur dicere. nec papa nec angelus posset absolvere ab lioc, quod homo non diceret. et si dicis: ,quotiens?‘ respondeo: quanto sepius, tanto melius, tarnen Deus instituit laicis probis L pro septem martiriis, pro quolibet septem. sed valde probis LXXVI pro passione sua omni et multiplici et durissima, et pro hoc dabit multa bona, dicis: ,tantum dicere non possum propter dominum meum, paupertatem meam, pueros meos'. respondeo: quod posses; sed non vis, quia semper bene haberes tantum temporis. si enim pro quolibet Paternoster daretur tibi ovum, diceres LXXX. et quod nolis, patet, quia in die festo, cum nihil habes agere, non oras, sed vagaris. attempta ergo per mensem et die tot Paternoster, et hoc omnes orationes excedit, licet et alie omnes, quas Ecclesia recepit, sint bone. et est plenis- sima omni gratia et donis spiritualibus et celestibus, ut sol luce, qui mundum illuminat, et mare aqua, quod totum mundum ad äquat. et hanc obtinet laudem ex tribus: ab auctoritate, a brevitate et ab utilitate (vgl. oben S. 46). — in quibus (septem petioni- bus) Deus omnia nobis utilia inclusit. primo petimus quatuor nobis danda, bona omnino, in quibus alia bona includuntur. et post tria mala a nobis amoveri, in quibus omnia mala amo- ventur. in tantum sunt utilia, si homo haberet Deum in carcere suo, satis esset, etiam si haberet optionem a Deo. dicimus ergo: Pater noster, qui es in celis. sanctificetur nomen tuum. die statim vulgariter, ita die ubique. incipimus ergo eum laudare. non statim petimus, sed laudamus etc. — Sehr charakteristisch sind Gottes Antworten auf das Vaterunser der Bösen, Baum gartenberger Rust, de Sanctis 89 e : (qui fidem habent sine ope- ribus) — si enim Deus pater eorum est, ubi est, sicut ipse dicit, honor ejus? (Malach. 1, 6). cum tales aliquando dicunt Sitzungsber. d. phil.-hist. Kl. CLIV. Bd. 1. Abh. 4