48
IY. Abhandlung: Schonbach.
virtutes/ hinc Salomon ammonendo et instruendo ait: ,injuria-
rum civium tuorum ne sis memor/ hinc Dominus per semet-
ipsum: ,nisi remiseritis unusquisque, non remittetur vobis/
hinc est illud cujusdam dictum: ,vidua est virtus, quam non
5 patientia firmat/ ad hanc igitur obtinendam maxime necessa-
rium est donum Spiritus fortitudinis, quia revera, ut multas
quisque oblivisci malit injurias et contumeliis possit non mo-
veri et ledentibus facile repropiciari, non humane cujuslibet
est firmitatis, sed divine sine dubio est opus virtutis. hinc est,
10 quod de quodam sanctorum narratur, quia, cum ab insultan-
tibus et contumeliose tanquam christiano illu- (236 b ) dentibus
sibi gentilibus viris ac dicentibus: ,quid virtutis Christus tuus
ostendit? £ ille non signa et prodigia de illo scripta commemorans,
sed immobilitatem patientie, quam in suis sectatoribus ipse per
15 spiritum fortitudinis operetur, velut opus omni miraculo divinius
approbans respondit: ,neque istis neque majoribus a vobis mihi
illatis permovebor injuriis. £
Lorica spiritualis militis, que totum pene corpus justitie
contegit, virtutum designat absconsionem. lorica, ut novimus,
20 munimen pectoris est, in quo absconduntur hominis bona in-
teriora. non omnium est ista virtus, abscondere videlicet virtutes,
nec magis esse, quam videri veile veraciter virtuosum. multi
siquidem eam exponunt ac denudant, etiam ante tempus
suum. sed David non sic: ,in cor de, £ inquit, ,meo abscondi elo-
25 quia tua, ut non peccem tibi/ in corde suo eloquium Dei ab-
scondit, qui illud suscipit et retinet et tegit. quid ergo dicemus
ad illud, quod subsequenter infert: ,in labiis meis pronunciavi
omnia judicia oris tui? £ utrumque debemus facere et abscondere,
ut non peccemus, et pronunciare, ut non peccemus, sed in
30 tempore suo. cor quasi nidus est, verbum ovum, pronunciatio
pullus ovi. muniat igitur quisque nidum suum, foveat ovum,
pullum nutriat, nutritum exponat. debet igitur suscipere, debet
retinere, debet abscondere, debet pronunciare. peccamus, si non
recipimus; peccamus, si receptum rejicimus; peccamus, si expo-
35 nendum tegimus. primum est peccatum duritie, secundum
negligentie, tertium superbie, quartum ignavie. sed horum sin-
1 Frei nach Eccl. 10, G. 3 Matth. 18, 35. 4 Auch diesen Hexa
meter kann ich nicht nachweisen, obschon bei Cato Lib. 1, 74 ganz Ähnliches
steht. 24 Psalm. 118, 11. 27 Psalm. 118, 13.