Über Hermann von Reun. 47 nem livoris amaritudinem de interioribus nostris eliminat, ge- mine, quam diximus, caritati mansionem inibi preparat. Clypeus spiritualis militie splendor et decor totius arma- ture, portantem protegens atque defendens, divinam protec- tionem designat. clypeus longus est, strictus est, amplus est: 5 longus dimensione, strictus deorsum, amplus sursum. in bunc modum et divina protectio: longa est, quia finem non habet. ,ecce‘, inquit, ,vobiscum sum usque ad consummationem seculi/ stricta est, scilicet in carnalibus: ,quorum Deus venter est et gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt f , et de quibus 10 dicitur: ,ve vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram', nec requiritis protectionem divinam. ampla est in celestia sa- pientibus, quorum ,conversatio in celis est. unde Salvatorem suum expectant Dominum nostrum Jhesum Christum, qui re. formabit corpus humilitatis eorum configuratum corpori clari- 15 tatis sue.‘ hoc clypeo protectus miles Christi non metuit tela, non sagittas, non venabula, non lanceas, non gladios diaboli. custodit namque se omni tempore, omni loco, a cogitatione prava, a locutione perversa, ab operatione iniqua, illud beati Job dictum semper in corde suo revolvens: ,quamdiu anhelitus 20 fuerit in naribus meis, non recedam ab in (235'’) nocentia mea, et justificationem meam, quam cepi, tenere non de- seram/ clypeus iste tamdiu necessarius nobis erit, quamdiu vita nostra militia erit super terram. hunc autem Spiritus scientie nobis imponit, quia, dum ab ipso veram infirmitatis 25 nostre cognitionem accipimus, illius, sine quo nichil possumus, protectioni humilius nos subdere perdocemur. Ocree spiritualis militie, que tibias corporis justitie crura- que tegunt, injuriarum oblivionem mystice significant. sicut enim tibie totam sustentant corporis molem, ita injuriarum 30 oblivio totum ceterarum virtutum sustinet pondus; proprium autem nomen illius est firmitas patientie. hinc est illud, quod quidam dixit: ,memoria beneficiorum fragilis est, injuriarum tenaxd unde legimus quendam patrum interroganti cuidam fra- tri, quid faciens salvari speraret, respondisse: ,si potueris con- 35 tumeliam pati et sustinere, magnum est hoc et super omnes 8 Matth. 28, 20. 9 Phil. 3, 19. 11 Luk. 6, 24. 13 Phil. 3,20, aber frei. 20 Job 27, 3: Spiritus Dei —.