5 10 15 20 25 30 35 46 IV. Abhandlung: Schönbacli. defendit. sunt igitur tres gladii, quibus dimicant milites Christi: est gladius separationis et est gladius exterminationis et est gladius circumspectionis. de gladio separationis dicit Dominus in evangelio: ,non veni pacem mittere, sed gladium. veni enim separare filium a patre suo, et filiam a matre sua, et nuram a socru.' de gladio exterminationis dicit idem ipse Dominus, non tarnen per se, sed per servum suum: ,si acuero ut fulgur gla dium meum et arripuerit judicium manus mea, reddam ultio- nem hostibus meis et his, qui oderunt me, retribuam. inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes.' de gladio circumspectionis dicit Salomon: ,lectulum Salomonis am- biunt LX viri ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et uniuscujusque ensis super femur suum propter timores noc- turnos.' primus separat a parentibus, expellens a nobis carnales affectus; secundus a vitiis, vincens in nobis mortiferas passiones; tertius confederat virtutes, nutriens in nobis spirituales delec- tationes. hoc igitur triplici gladio per Spiritum timoris accin gimur, qui, dum eterni judicii terrore memoriam concutit, quicquid vitii de carne voluntatem attemptat, citius reprimit, sicque mentem vitiorum carnalium affectibus expiatam spiri- tualium delectationum capacem efficit. Lancea spiritualis militie, qua, ne nobis appropinquet, adversarius propulsatur, geminam dicimus dilectionem, divinam videlicet atque liumanam. in lancea sunt duo: lignum et ferrum; lignum longum, ferrum acutum, similiter in dilectione nostra geminus debet esse affectus: divinus scilicet, ut dictum est, et humanus. humanus debet esse longus, id est, (235 a ) nobis- cum perseverans usque ad mortem; divinus acutus, id est penetrans subtilia et invisibilia, sempiternam quoque virtutem Dei ac divinitatem. et sciendum, quod uterque affectus a timore incipitur, sed ab utroque tarnen timor ejicitur. unde dixit quidam: ,ingrediens animum timor introducit amorem. intro- ductus amor pellit procul inde timorem.' utrumque etiam scri ptum legimus: ,et initium sapientie timor Domini' et: ,caritas consummata foras mittit timorem'. bac sane lancea per Spiri tum pietatis armamur, qui, dum sue benignitatis dulcedine om- 4 Matth 10, 34. 7 Deuter. 32, 41 f. 11 Cant. 3, 7. 32 Zwei Hexameter, die ich nicht nachzuweisen vermag. 34 Psalm. 110, 10 -f- 1 Joann. 4, 18: perfecta caritas f. m. t.