6 IX. Abhandlung: Schönbach. meas opusculum quoddam de scriptis meis, quod quaedam sancti- moniales secundum exemplar me um, cujus littera gracilis et stricta erat, scripserant, quod ita corruptum fuerat, tarn in sensu quam in littera, ut satis ex hoc expavescerem. nam vitiurn scriptoris aliquando redundat in auctorem. Hujusmodi causae compellunt me, ea, quae in quaternulis notaveram, et solemnius scribere et diligentius emendare. opi- niones magistrorum, in quibus diversa diversis modis diffinire videntur, consideravi, et quae mihi probabiliores videbantur, ali quando in scriptis meis quasi pro sententia posui. quod si aliquis in eisdem scriptis aliquid, quod merito displicere debeat, repererit, antequam me judicet, si fieri potest, originale respiciat: si vero in illo idem invenerit, veniam postulo, quod non ex industria, sed ex ignorantia factum sit. error non facit haereticum, sed defensio erroris. hoc ideo dico, quia, quod semel emissum est, difficile revocatur. Quaedam opuscula ad excitandum (wahrscheinlich ist exercendum zu lesen) me scripsi, alia vero ad diversorum peti- tiones, secundum quod epistolae praemissae declarant, edidi. quantum vero codex unus capere potest, diversos, ut dixi, tractatus minores in illo posui, non tarn secundum ordinem, quo a me dictati sunt, sed secundum ordinem sacrorum librorum, ex quibus ipsa themata sumpta sunt, ut autem cognoscatis, pater venerande, omnia, quae a me, gratia Dei cooperante, dictata sunt, uni versa secundum ordinem replicabo. non enim dubito, quin charitas vestra mihi congaudeat, si aliquid boni dictare vel scribere potero. 1. Primo omnium in adolescentia mea, paucis admodum sermonibus prolibatis (l. vielleicht praelibatis) ad exercendum me, super verba Joannis, ubi in Apocalypsi dicit: ,Signum magnum apparuit in caelo, mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et corona duodecim stellarum in capite ejus', scripsi libros duos, septempliciter eundem versiculum exponens. hujus opusculi prologus sic incipit: ,Licet haec clausula a doc- toribus catbolicis multifarie multisque modis sit explanata.' 2. Item super verba ejusdem Joannis, ubi dicit circa principium evangelii sui: ,Verbum caro factum est et habitavit in nobis' scripsi sermonem unum, ex singulis litteris verbi