167
florebat, Dei Opt. Max. honos et gloria atque adeo etiam ecclesiasti¬
corum status in incrementum pro omni possibilitate, usque quaquam
debite procuretur. 3 )
(2) Secundo, beneficiorum temporalis ac realis possessio ab
homine memoria his in provinciis solum per patronos et collatores
impetrantibus ea data fuit et ad huc hodierna die datur. Ab ea consue¬
tudine, quantumvis S. Ser tas recedere vellet, non posset tamen, ne et
toti ser mac domui Austriae et fidelibus eorum subditis, qui etiam ea
praerogativa, ultra hominum memoriam fruuntur et gaudent, prae-
iudicium faciat, praesertim cum notorium sit divum S. Ser tis genitorem
foel. recor. publice sanxisse ac mandasse, 4 ) ut omnium beneficiorum
ecclesiasticorum proventuum ac sumptuum rationes simul a benefici¬
ariis patronis et perceptoribus seu oeconomis ipsis praesentibus omnibus
parochianis, si vellent, subducerentur, quae sanctio, cum sanctissima
et utilissima sit, merito in robore suo ac vigore conservabitur, idque
eo amplius, cum ordinariis integrum sit, ab ipsis beneficiariis ad omnem
eorum libitum statum rerum percipere.
(3) Tertio S. Ser ,ils hactenus nemini potestatem fecit abalienandi,
distrahendi vel impignorandi bona ecclesiastica, nisi propter eviden-
tiorem utilitatem ac commodum ecclesiarum. Et ita quidem, si secus
absque presentissimo damno ac insigni ecclesiarum iactura fieri non
potuerat, qua quidem in re etiam ut plurimum, ordinariorum ipsorum
vel eorum officialium vota ac consilia expetita fuerunt. Id circo etiam
deinceps in eo statu relinquenda res erit.
(4) Quarto doceri non poterit Ser tcm S. unquam bona aliqua
ecclesiastica propter privatos eius usus hipothecasse vel impignorasse,
sed res ita se habet, cum superioribus annis divo Ferdinando Caesari
ad resistendum Christiani nostri nominis hostibus Tureis neque propria
seu h aereditaria neque ea, quae illi ab imperio ac aliis fidelibus Chri¬
stianis concedebantur, sufficerent, M ,as S. Ces. cum juris comunis dis¬
positione tum apostolica authoritate suffulta quamvis invita et magna
animi sui molestia facere non potuit, quin ut verum fateatur aliquorum
monasteriorum certa bona, quibus ut apparet bene carere poterant,
et divenderet et hippothecaret, 5 ) ita tamen ut praelati ipsi eiusmodi
rei semper benevole assentirent. Quod fortasse aliquot coenobiis in¬
commodo cessit, licet negari non possit nullum omnino etiam nunc
3 ) Vgl. Nr. 107.
4 ) Ferdinand 1. hat eine Reihe Mandate zum Schutz des kirchlichen
Besitzes erlassen (Loserth, Reformation und Gegenreformation, S. 92, Anm. 1).
5 ) Vgl. Nr. 19, Anm. 33.