378 139. Bischof Georg von Seckau an M alaspina Graz, 1582 Jänner 31 Verteidigt seine und der übrigen Prälaten Haltung am Landtag gegen von M alaspina geäußerte Verdächtigungen und Beschuldi¬ gungen. Graz LA, Vized. Leibnitz. Druck: Loserth, Salzburg und Steiermark im letzten Viertel des 16. Jahr¬ hunderts, S. 151 f. Reverendissime et illustrissime domine. Verbis equidem expri¬ mere difficile est, quanto animi dolore heri ex Rev mac et 111 1 “* 0 Domina¬ tionis Vestrae ore intellexerim, me et praelatos his comitiis provin¬ cialibus presentes non solum suspectos esse, imo nos dici, haberi et accusari tales, qui consiliis et re ipsa cum secularibus provincialibus dominis tam in rebus temporalibus quam spiritualibus colluderemus et quasi mutuo nexu niteremur contra principis voluntatem adeoque nostros conatus dirigeremus ad publici commodi destructionem atque ipsius catholicae religionis interitum ideoque nos commeruisse, qui apud summum pontificem tanquam pessimae suspicionis rei tradu¬ ceremur. 1 ) Quid enim durius et inclementius in nos dici posset? Si quidem multis documentis et exemplis constet, nos consiliis nostris et opera publice et privatim nihil aliud magis zelose quaesivisse quam religionis catholicae et jurisdictionis ecclesiasticae integritatem et prin¬ cipis nostri catholici auctoritatis conservationem atque reipublicae Christianae utilitatem. Si frequentes protestationes a nobis per multos iam annos verbis et scriptis factae quoties aliquid contra catholicam religionem ab adversariis motum et attentatum est: si item nostra constans et zelosa concertatio anno superiori in comitiis pro tuenda catholica religione et iurisdictione cum adversariis habita non satis id testificantur, 2 ) possumus absque dubio ipsos etiam adversarios testes habere, quam fortiter semper laboraverimus, ne quid commune cum eorum religione, sed pocius nostram sanam et salvam haberemus. 3 ) Nec satis conicere possumus, unde malevoli hoc tempore causam arripiant, nostram famam et dignitates adeo male arrodendi, cum tamen nulla in presentibus comitiis mota sit de religione controversia, 4 ) 1 ) Nichts Näheres bekannt. 2 ) Vgl. Nr. 37, S. 117, und Nr. 62, S. 178. 3 ) Vgl. Nr. 114, Anm. 8. 4 ) Vgl. Nr. 130, S. 359.