320 Quoties potest et ad minus bis in hebdomada interesse matutinis precibus. Capitulo rationem reddere de redditibus et expensis; capitulum autem et ipse praepositus rev m0 domino ordinario et ser m0 domino archiduci singulis annis salvo tamen iure utriusque principis, tam archiepiscopi quam archiducis, circa temporalia. Item ministri, qui rationem praeposito reddunt reddituum, teneantur quoque capitulo singulis annis reddere vel simul. Item statini debeat reddere rationem capitulo de statu monasĀ¬ terii quoad redditus et aes alienum. Nihil possit donare nec alienare nec permutare nec statuere sine praescitu capituli. Bene tractare canonicos teneatur non tamen ad luxum, adeo quod habeatur refectorium et novitiatum, culina et cella vinaria propria et omnia necessaria et precipue infirmaria. Redditus in numerata pecunia una cum illa, quae ex frumento et vino colligitur, relicta tamen aliqua ad quotidianum usum ipsi praeposito in certo quodam loco bene consignata custodiatur duaeque sint claves, quarum alteram habeat praepositus, alteram capitulum. Teneatur alere theologum, qui concionibus et confessionibus praesit et fratribus in sacris aliquid perlegat. Singulis septimanis legatur reformatio et regula in capitulo coram praeposito, ut sciatur, quid sit executioni demandatum. Executio formationis sit demandata praeposito et tribus praecipuis ex capitulo, qui teneantur dominum ordinarium certiorem facere, cui executio perfecta commissa erit. Quamprimum visitet praepositus omnes parochias vel per se vel per substitutam personam prudentem et peritam et certiorem faciat ordinarium de statu illarum. His tamen non intelliguntur exclusa, quae regula de officio praepositi requirit, quin ea quoque servare teneatur. Teneatur habere novitios et noviciatum secundum regulam. Introducatur oratio mentalis, et quia reperivimus non sine maximo animi nostri dolore, sacerdotes semel in anno tantummodo confiteri ordinamus, ut bis in hebdomada ad minus hoc faciant, novitii vero saltem singulis 15 diebus, et communicent singulis mensibus. Et quia, proh dolor, pauci sacerdotes inveniuntur, qui sciant formam sacramenti paenitentiae, et nonnulli ignorant quoque illam sanctissimi sacramenti Eucharistiae, ideo statim omnes canonici,