319 potissimum peccato emmendationem tali modo, ut si deinceps aniĀ¬ madversum fuerit praesentem vel aliam suscepisse concubinam se si nunc pro tunc pronunciare ipso facto tanquam sententia super eo lata et in rem iudicatam transita privatum. Item rev mo domino nuntio et commissario Salisburgensi faciat fidem stipulata manu, quod istam suam concubinam nec aliam quamcunque concubinam admittere velit et ut actum mox faciat publicae obligationis mittaturque nuntium ad ipsam cum literis dimissoriis, ut nunquam audeat reverti in hanc dictionem vel loca, quae sunt circumcirca monasterium. Alioquin depraehensam vinculis trahendam et publicam paenam sibi sustinendam neque ipse dominus prepositus tam accedat ubicunque illa fuerit sub paena privationis immediate. Alimenta mediocria suppeditentur illi concubinae. Liberis alibi provideat, in monasterio nullum habeat. Paenitentia eius haec sit: Primo faciat confessionem specialem de omnibus peccatis in vita sua perpetratis quorum adhuc retinet memoriam et sacramenta synaxin accipiat. Secundo per integrum annum in septimana semel confiteatur et celebret quoque ad minus semel in septimana missam. Tertio ad proximum festum nativitatis S. Mariae peregrinetur ad Cellam Divae Virginis 5 ) et per totum iter singulis diebus unicum miliare pedester conficiat, ita ut ultimum quoque miliare usque ad eam ecclesiam pedes eat. Ibi et confiteatur et celebret, hoc autem prima commoditate faciat et testimonium habeat se fecisse. Quarto per totum annum singulis septimanis bis ieiunet abstinendo a carnibus et semel tantum comedendo in die, excepto si esset in itinere vel in negotiis publicis, tunc tenetur tempus illud peractis negotiis supplere. Ut scribat parochis sibi subiectis se suam concubinam perpetuo ablegasse et propterea hortari illos, ut id quoque faciant, alias quod erunt castigati. Sequuntur regulae, quae eidem perpetuo venient observandae: Habitum regulae conformem non tamen in serico vel holoserico in parte vel toto teneatur intra et extra monasterium etiam in com- mitiis provincialibus caeterisque actibus et locis portare non obstante ullius hominis oblocutione. In refectorio cum caeteris confratribus, quando non aderunt hospites, teneatur comedere carnes vel pisces iuxta statuta ordinis. 5 ) Vgl. Nr. 102, S. 291.