298 formemus filiis suis et amicis quam inimicis, qui autem sub utraque communicant magis se conformant haereticis. Tertio: Qui sub una communicant, profitentur suam fidem tan¬ tum esse sub una quantum sub utraque; qui autem sub utraque communicant et si credant non tamen profitentur ita aperte aut erubescunt profiteri suam fidem. Quarto: Ritus communicandi sub utraque spetie hoc tempore introductus est ab haereticis, qui contra ecclesiae obedientiam id faciunt, quare periculosus ; omnia enim eorum inventa merito a fideli¬ bus sunt fugienda, maxime si habeant maiorem spetiem boni; vide Luc. c. 4 et Act. c. 16. 7 ) Quinto : Periculosum est sequi morem haereticorum, experientia enim nos docet, quod consuetudo facit nobis rem magis placere, hinc difficilius relinquitur, immo facilius aliquis in errorem labitur. Sexto: Qui communicat sub utraque praefert suum ecclesiae iuditio, cum illa ex indulgentia calicem permittat, mallet autem filios suos sub una esse. Septimo: Qui catholici sub una communicant, offenduntur ali¬ orum communione, quia non profitentur aperte se catholicos, dum facto fidem adversariorum profiteri videntur, et si aliud mente credant et sentiant. Octavo: Qui sub utraque communicant minus videntur amare ecclesiam, quia quos magis amamus eos libentius imitamur. Nono: Communiter tales pravo aliquo iudicio laborant aut ne credunt communionem sub utraque utiliorem esse, quod est gravis error, aut ita faciunt, quia sibi ita placet, et sic ostendunt spiritum dissensionis et non pacis, vel etiam quia ab aliis nollent contemni vel illos non offendere et sic diligunt magis gloriam hominum quam gloriam Dei et magis cupiunt placere hominibus quam Deo. Haec maxime in confessione vel privata conversione talibus per¬ suaderi possent. Quibus quidem conditionibus, quae superius proposui, si ac¬ quiescerent ac omni animi assentirentur fiducia petentibus maioris devotionis studio sub utraque spetie communionem, hanc illis licen¬ tiam negare non posse existimarem. 7 ) Lukas 4; Apostelgeschichte IG, IG — 18.