85 hunc gravissimum errorem suum defendere, sed potius prohibitum plusquam severe, ut est in primo praecepto. Non habebis enim et in oratione dominica, quia dicimus Pater noster qui es in coelis et non Maria, Petre vel Paule, qui es in coelis. Per integram denique concionem nos catholici insigni quadam verborum insolentia tractavit, sed prorsus nihil neque argumentis neque scripturae locis probavit. In conclusione vero (beati qui propter me non) nos autem fuimus tales, qui propter veritatem, propter purum evangelium et verbum Dei varias calamitates et miserias patimur, qui autem nos persequitur, ecclesia malignantium et sexa diaboli, quod in epillogo ad nos trastulit. 3 ) 22 . Hollenegg, 1580 nach November 2, vor November 7 Überfall auf Priester und Eucharistieschändung bei Versehgang von Groß St. Florian nach Lassenberg. Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 107 rv , gleichzeitige Kop. 1 ) Cum rev. dominus Michael capellanus parochi apud S. Florianum secundo die Novembris anni currentis 1580 vocatus Lassempergam 2 ) ad quandam infirmam personam sacro viatico muniendam sub vesperam advenisset non nihil ibi retardatus, nocte opprimitur, ut vero securius domum rediret, Christophorus Piati eiusdem pagi praefectus hos infranominatos cum tribus equis et facibus eidem adiunxit Martinum scilicet Griesdorffer, Andream Penniz, Sebastianum Steusser, Rupertum Steisser, Sebastianum alium Thomae Pongrazi filium, verum accidit, ut Matheus Hetzl Erhardi Hetzelii filius supra- dictum sacerdotem redeuntem extra oppidum S. Floriani in sylva Gamilli dicta sub hora fere nona noctis violenter adoriretur, deij ceret illum ex equo in terram, sacramentum vi extortum ad partem proij- ceret, pedibus conculcaturus, ni prohibitus a Griesdorffero fuisset, sacerdotem porro ipsum usque in oppidum fuste pulsando ante se pepulit, illius interim superpellicio variis in partibus dilacerato subinde clamitans: „Hem sacrificale meretriciae te cum sacramento 3 ) Siehe Nr. 26. *) Von derselben Hand wie die Berichte Malaspinas geschrieben. 2 ) Lassenberg.