Full text: Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 89. Band, (Jahrgang 1878)

Analecten zur Geschichte der Reformation und des Humanismus in Schwaben. 153 
XLVI. 10. August 1521. 
Osualdus TJlianus Rauenspurgensis Michaeli Hummelbergio 
salutem. 
Legem nobis Isocrates sanxit, upsiretv to'u? tmiS«? u>arap t% 
oixfias oüiu y.al ty)? qnXiac vr\q itaTpnüj? y.Xyjpovoij.sTv. illius auctoritatem 
nos quoque secuti amicitiam tuam, ratione, ni fallimur longe 
honestissima. Et cum haec amicitiae fundamenta iacta sint, sic 
tu nunc me omnibus officiis largissime obruis, ut propemodum 
mei me pudeat, qui me cum tanto uiro commiserim. Sed erit 
humanitatis tuae, si tuis officiis nostra non responderint, cogi- 
tare, iunxisse nos amicitiam tecum, non suscepisse certamen 
officiorum, in quo, ita me ames, uoluptas est; nam bono meo 
uincor. Patrem tibi commendo et hac ratione, ut illi Christi 
eua-pfeXiov commendes, quo ista aetate potissimum consciam 
armet et muniat. Quid autem in causa est, quod noster Cartu- 
siensis tarn longo tempore tarn ferox bellator conquiescit? 
contra quam ab Homero auctore, ut uolunt, disciplinae mili- 
taris primario, praecipitur öXQy) 8’ äva-veuau; toXs|aoio. Nam quem 
nouum militem scribit? num quas nouas copias instruit? num 
quas parat insidias nobis? At non fallet, ne si decem quidem 
Picos, ut ille optabat decem Nestoras in consilio habeat. 1 Vale 
faustissime. Die S. Laurentii MDXXI. 
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 131b. 
XLVII. 1521. 
Michael Hummelbergius Osualdo Uliano Rauenspurgensi suo 
salutem. 
Quod patri tuo tö toö Xpicroü e.ha~(y£/d0'/ commendem, frustra 
hortaris, nam illud commendatissimum habet okoc, sM'fye'hr/.ic, 
o'Koq -/prcrTiavöc ecu. Quod pium candidumque arguit animum, 
omnibus probe doctis et piis hominibus ex animo fauet. Felix 
tu, tarn sincero patre natus, longe autem felicior futurus, si ut 
coepisti, illum cum literis tum pietate exculto animo superare 
perrexeris, atque adeo ut primum tuae familiae columen non 
tarn dicaris, quam etiam uere existas. Ouy.ouv ßdXX’ oütok, ai y.sv 
1 II. II. 370 ff.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.