Full text: Nuntiatur des Germanico Malaspina, Sendung des Antonio Possevino

320 
Quoties potest et ad minus bis in hebdomada interesse matutinis 
precibus. 
Capitulo rationem reddere de redditibus et expensis; capitulum 
autem et ipse praepositus rev m0 domino ordinario et ser m0 domino 
archiduci singulis annis salvo tamen iure utriusque principis, tam 
archiepiscopi quam archiducis, circa temporalia. 
Item ministri, qui rationem praeposito reddunt reddituum, 
teneantur quoque capitulo singulis annis reddere vel simul. 
Item statini debeat reddere rationem capitulo de statu monas¬ 
terii quoad redditus et aes alienum. 
Nihil possit donare nec alienare nec permutare nec statuere 
sine praescitu capituli. 
Bene tractare canonicos teneatur non tamen ad luxum, adeo 
quod habeatur refectorium et novitiatum, culina et cella vinaria 
propria et omnia necessaria et precipue infirmaria. 
Redditus in numerata pecunia una cum illa, quae ex frumento 
et vino colligitur, relicta tamen aliqua ad quotidianum usum ipsi 
praeposito in certo quodam loco bene consignata custodiatur duaeque 
sint claves, quarum alteram habeat praepositus, alteram capitulum. 
Teneatur alere theologum, qui concionibus et confessionibus 
praesit et fratribus in sacris aliquid perlegat. 
Singulis septimanis legatur reformatio et regula in capitulo 
coram praeposito, ut sciatur, quid sit executioni demandatum. 
Executio formationis sit demandata praeposito et tribus 
praecipuis ex capitulo, qui teneantur dominum ordinarium certiorem 
facere, cui executio perfecta commissa erit. 
Quamprimum visitet praepositus omnes parochias vel per se 
vel per substitutam personam prudentem et peritam et certiorem 
faciat ordinarium de statu illarum. 
His tamen non intelliguntur exclusa, quae regula de officio 
praepositi requirit, quin ea quoque servare teneatur. 
Teneatur habere novitios et noviciatum secundum regulam. 
Introducatur oratio mentalis, et quia reperivimus non sine 
maximo animi nostri dolore, sacerdotes semel in anno tantummodo 
confiteri ordinamus, ut bis in hebdomada ad minus hoc faciant, 
novitii vero saltem singulis 15 diebus, et communicent singulis 
mensibus. 
Et quia, proh dolor, pauci sacerdotes inveniuntur, qui sciant 
formam sacramenti paenitentiae, et nonnulli ignorant quoque illam 
sanctissimi sacramenti Eucharistiae, ideo statim omnes canonici,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.