Full text: Nuntiatur des Germanico Malaspina, Sendung des Antonio Possevino

303 
fiat ac in ea commissarii rev mi domini archiepiscopi in mere spirituali¬ 
bus ac personalibus praecipuam, in temporalibus vero pro hac vice 
salten donec et quousque visitatio perfecta sit et executioni de mandata 
aequalem ac parem 3 ) cum S. Ser tis deputatis potestatem habeant ac 
in tota tali visitatione reformationeque nihil aliud quam Dei Op. Max. 
honorem ac ecclesiae suae sanctae utilitatem respiciant et observent, 
relicta in medio quacunque vel S. Ser tis vel S. R mae D nis circa dicta 
temporalia praetensione, de qua ad partem durante vel finita hac 
visitatione et reformatione suo loco utrique parti integrum erit ius 
suum omni meliori modo via ac forma prosequi, quod quidem S. Ser tas 
eo lubentius fecit, cum ipsemet rev mus dominus archiepiscopus haud 
gravatim confitebitur, Ser 4 ' S. eiusmodi visitationem ac reformationem 
nunquam adversam fuisse, imo Ser tcm S. statim ab initio sui regiminis 
a R ma D. eius requisitam de eo sine omni dilatione postulatis S. R mac D. 
non solum actutum annuisse, verum etiam instructionem illam, quam 
super eo S. R ma D. composuerat et Ser 1 ' eius de 25 Julii anni ( 1 o)65‘) 
transmiserat usque quaquam laudasse perpetuoque paratissimum 
fuisse id quod in ca partium suarum erat debitae executioni sine 
omni mora demandare, nam Ser ,cm S. constanter affirmare posse se 
iugiter nihil iniquius et christiana pietate indignius duxisse quam ab 
hoc vel illud temporale lucellum vel minimum spirituale emolumen¬ 
tum negligere. Itaque S. Ser tas plane sibi pollicetur neque S"'" D. N. 
neque ullum alium mortalium S. Ser 1 ' imputaturum, quod dicta visi¬ 
tatio ac reformatio hactenus dilata procrastinataque fuerit, praesertim 
cum rev"'" s dominus archiepiscopus ipsemet non poterit negare Ser tem 
eius aliquot praelatorum ac aliorum spiritualium depravatos mores 
ei per literas significasse et eum pro eorum correctione amanter ac 
sedulo requisivisse, unde quilibet vel mediocri iuditio praeditus colli¬ 
gere potest an Ser ,as S. saepedictam reformationem impediverit vel 
promoverit, nec obstat, quod S. Ser tas iuribus suis supradictis ab 
hominum memoria continue possessis renuntiare noluerit. Nam id 
facere neque tenebatur neque etiam in praeiuditium totius ser" lao 
domus Austriae atque adeo etiam omnium aliorum Sacri Romani Im¬ 
perii principum, qui omnes eiusmodi iura super monasteriis ac aliis 
3 ) Als Kommissare des Erzbischofs von Salzburg wurden Dr. Johann 
Fickler und Adam Schreindel bestellt; landesfürstliche Kommissare waren Johann 
Tratlner, Abt von St. Lambrecht, und Dr. Georg Klain (Graz Diözesanarchiv, 
Sojulerarchiv Stijte, Admont, Visitationen; St. Lambrecht Stiftsarchiv, Urk. 
Nr. 1230). 
4 ) Nicht vorhanden.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.